IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUAECUMQUE DOMUS
IN ITALIA TEMPLUM CATHEDRALE CALLIENSE, BEATAE MARIAE VIRGINI
IN
CAELUM ASSUMPTAE SACRUM, AD HONOREM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Quaecumque Domus Dei decorem Nobis augere
videntur, ea libenti animo studemus comparare. Quoniam igitur Venerabilis
Frater Constantius Micci, Episcopus Fanensis, Forosemproniensis, Calliensis et
Pergulanus, litteris datis die XVIII mensis Septembris superioris anni, cleri
populique sui etiam nomine ab hac Apostolica Sede petivit ut cathedrale templum
Calliense, Beatae Mariae Virgini in caelum Assumptae dicatum, ad gradum
Basilicae Minoris eveheretur, Nos admotae expostulationi plane concedendum esse
putamus, ratione praesertim habita tum istius sacrae aedis vetustatis, tum
pietatis fidelium qua ibi Deum, gloriosam semper Virginem Mariam et Sanctos
caelites pie colunt. Iis ergo probatis quae Sacra Congregatio pro Sacramentis
et Cultu Divino, facta Nobis potestate, hac de re gesserit, Apostolica Nostra
auctoritate usi, cathedrale templum Calliense, de quo sermo fuit, ad Basilicae
Minoris dignitatem tollimus, cum iuribus atque privilegiis rite competentibus
iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI
mensis Iunii anno MCMLXVIII editum, servanda sunt. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis
Septembris, anno MCMLXXXII, Pontificates Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana