Ad perpetuam rei memoriam. – «Omnis qui confitebitur me coram hominibus,
confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis» (Mt 10, 32).
Venerabiles Servi Dei Salvator Lilli et eius septem Socii in martyrio
promissionem divini Magistri crediderunt et, ei coniuncti, in fidei professione
manserunt usque ad sanguinis effusionem, et hinc praemium aeternae gloriae
consecuti sunt.
Venerabilis Salvator Lilli Cappadociae in Aquilana provincia ortus est the
XIX mensis Iunii anno MDCCCLIII, a parentibus valde christianis. Vestem
religiosam induit Fratrum Minorum in Conventu loci Nazzano Romano appellati anno
MDCCCLXX et professionem religiosam fecit anno MDCCCLXXI. Peculiaris condicio,
quae in Italia facta est propter Ordinum religiosorum abrogationem a
Potestatibus Publicis decretam, effecit ut iuvenis alumnus Franciscanus ad Loca
Sancta Palaestinae proficisceretur. In urbibus Bethlehem et Ierusalem suam
perfecit theologicam atque pastoralem formationem, ordinatione presbyterali
absolutam, quam die VI mensis Aprilis accepit anno MDCCCLXXVIII.
Duobus post annis servitii apud Redemptoris sepulcrum, missus est ad Marasc
Armeniae Minoris, ubi per quindecim annos in alacrem apostolatum incubuit. Per
eum in humili illa gente studium effulsit missionale et Spiritus S. Francisci
Asisinatis. Caritate impulsus, tres novos condidit vicos ut dispersos nucleos
familiares congregaret, quo melius eos protegeret ac edoceret. Amplum emit agrum
ut opus daret et panem indigentibus et constanter instituendis iuvenibus
prospexit. Praesertim alacriorem reddidit suorum paroecianorum vitam religiosam,
qui eius trahebantur exemplo, pietate ac liberalitate. Aegros, pauperes,
parvulos praeferebat. Sapiens consultor et rollers operum socialium fautor,
necessitatibus catholicorum, orthodoxorum et Macometi sectatorum consulebat;
qua re ab omnibus aestimabatur et observabatur.
Anno MDCCCXCIIII nominatus est parochus et superior hospitii oppidi
Mugiukderesi. Ibi est insequentis anni mutationibus deprehensus, cum multae
caedes patratae sunt a Turcis, praesertim Armenorum catholicorum. Fratres
sodales vigilantem pastorem hortati sunt ut ad tutiorem confugeret locum.
Ipsi loci incolae, de vita Patris sui solliciti, perstiterunt ut in tutum se
reciperet. Sed is quiete et fortiter respondit: «Meas non possum relinquere over;
malo cum eis mori, si est necessarium». Die XIX mensis Novembris anno MDCCCXCV
milites domum paroecialem ingressi sunt et dux eorum illi optionem dedit utrum
Christum negaret an moreretur. Firma cum fortitudine Venerabilis Servus Dei
suam est fidem confessus: «Nullum, nisi Christum, cognosco». Post tres dies
est a manipulo abductus una cum septem paroecianis: Baldji Oghlou Ohannès,
Khodianin Oghlou Kadir (vel Khadjir), Kouradji Oghlou Tzeroum (vel Zirou vel
Ziroun vel Zirun), Dimbalac Oghlou Wartavar, Ieremias Oghlou Boghos, parochi
famulus, David Oghlou David, Toros, frater Davidis. Duas horas iter fecerunt.
Postquam illos morati sunt apud torrentem, tribunus militum postremum iis
proposuit utrum Christum negarent an morerentur. Cum fidem suam prodere
recusassent, primus occisus est Pater Salvator Lilli militum cuspidibus
transfossus, et, statim post, reliqui septem Socii, testes, sicut ille,
intrepidi et illustres Christi.
Sanctitatis fama durante, Vicarius Apostolicus Aleppensis initium fecit
Causae canonizationis anno MCMXXX. Praescriptis canonicis processibus
celebratis, apud Congregationem pro Causis Sanctorum secundo cum exitu actus
est Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum et deinde Congregatio
Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum. Die XII mensis Iulii anno
MCMLXXXII, coram Nobis promulgatum est decretum, quo declaravimus mortem Patris
Salvatoris Lilli a Cappadocia et eius septem Sociorum habendam esse verum
martyrium.
Statuimus dein ut ritus beatificationis die III mensis Octobris eiusdem anni
celebraretur.
Hodie igitur in Basilica Vaticana Principi Apostolorum dicata, bane sumus
inter Missarum sollemnia formulam elocuti: «Nos, vota fratrum nostrorum,
Georgii Layek, archiepiscopi Aleppensis Armenorum, Pauli cardinalis Guyon,
archiepiscopi Rhedonensis necnon plurium aliorum Fratrum in episcopatu,
multorumque christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis
Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut
venerabiles Servi Dei Salvator Lilli, Baldji Oghlou Ohannes, Khodianin Oghlou
Kadir, Kouradji Oghlou Tzeroum, Dimbalac Oghlou Wartavar, Ieremias Oghlou
Boghos, David Oghlou David, Toros Oghlou David et Ioanna Jugan, Beatorum nomine
in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Beatorum martyrum
Salvatoris Lilli eiusque Sociorum septem, die vicesima secunda mensis Novembris;
Beatae Ioannae Jugan, die vicesima nona mensis Augusti, in locis et modis iure
statutis quotannis celebrari possit». Quae autem per has Litteras decrevimus
nunc firma esse ac rata volumus et in futurum.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Octobris,
anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana