Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SPIRITUS PAUPERTATIS

VENERABILI DEI SERVAE IOANNE JUGAN BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Spiritus paupertatis et caritatis sunt gloria et testimonium Ecclesiae Christi» (cfr. Gaudium et spes, 88): haec verba egregie pertinere videntur ad Ioannam Jugan, in religione Mariam a Cruce appellatam, quae illarum virtutum praeclarissima specimina dedit et sic Populum Dei novo decore et robore spirituali ditavit. Dum Gallia tota perturbaretur, ea nata est in pago Cancale, nunc in dioecesi Rhedonensi sito, die XXV mensis Octobris anno MDCCXCII e patre Iosepho, piscatore, et matre Maria Horel, pietate perinsigni; quae quinque liberos manuum suarum opere nutrivit, postquam maritus immature in maris undis interiit. Ioanna ergo iam in tenella aetate constituta paupertatem cοgnοvit, tοleravit, simul vero a matre ac tertiariis Congregationis Iesu et Mariae, a Sancto Ioanne Eudes conditae, ad fidei scientiam et scribendi legendique artem est informata. Eucharisticum epulum anno MDCCCIII primum sumpsit ac Dei Genetricem impense tolere puellula didicit. Pauperibus singulari studio visa est ministrare, cum in arce, cui nomen La Metterie, ancillaretur. Iuveni cuidam, se in matrimonium ducere cupienti, Ioanna XXIV annοs nata, mente praesaga respοndit: «Deus vult me totam esse sui ipsius, ad opus suscipiendum me servat, quod adhuc est incognitum». In oppido vulgari sermone Saint-Servan nuncupato, quo anno MDCCCXVII se contulerat, curae aegrotοrum se in nosocomio quodam addixit; in quod caritatis officium vires suas omnes ita impendit ut amitteret valetudinem. «Filiabus Mariae» aggregata, huius piae consociationis propositi est alacris exsecuta, postmodum ad marus vitae spiritualis studium se applicuit, cum facta esset tertiaria praedictae Congregationis Iesu et Mariae; ad cuius instituti rationem voto castitatis se obstrinxit et orationi operibusque caritatis se libentissime dedit. Sanitate recuperata, Iοanna Mariae Lecoq, dominae innuptae, famulabatur, quacum egenos invisebat puerisque tradebat catechismum. Deinde nobile opus aerumnosos iuvandi cum Francisca Aubert perrexit, duobus cubiculis et parte domus subtegulanea conductis. Praeclare factum anno MDCCCXXXIX veluti semen fuit Congregationis Parvularum Sororum Pauperum, postmodum exortae: etenim Iοanna mulierem aetate gravem, caecam, paralysi correptam, ad extremam redactam inopiam, in habitationem illam suam recepit, immo in ipso suo lectulo iussit decumbere; in quam curas omnes, quasi filia in matrem, sollertissime intendit, et cui deinde aliae mulieres senio et egestate pressae sunt sociatae. His ut victum suppeditaret, Iοanna coacta est ostiatim mendicare. Ampliore domo comparata, semen in arborem visum est excrescere: indigentes, quibus curae adhiberentur, augescebant, benefactores non pauci adiutricem operam praebebant, pia consociatio famularum pauperibus ministrantium ductu Ioannae est urta, cui ea normas vitae proposuit e regula praedicti tertii Ordinis depromptas et a sodali quodam Hospitalario S. Ioannis de Deo amplificatas. Qui ministrarum coetus sororum communitas evasit, cui Iοanna anno MDCCCXLII ut antistita est praefecta. Verumtamen post undeviginti menses per sacerdotem, qui parvae familiae spiritualis fuit pietatis magister, ea a munere illo est amota. Famula Dei, eximium edens humilitatis exemplum, deinceps vitam in obscuro et silentio transegit. Quin immo factum est ut novitiae ignorarent Mariam a Cruce, ut iam nuncupabatur, fuisse fundatricem Congregationis Parvularum Sororum Pauperum, quae nunc appellatur. Ad earum autem animos formandos ipsa, sui immemor, verbo et exemplo egregiam operam contulit. Immο Institutum mentis et labore demissae huic virginis Deo devotae haud levia cepit incrementa. Ea demum die XXIX mensis Augusti anno MDCCCLXXIX humiliter, sicut vixerat, ex humus saeculi tenebris ad lucem sempiternam excessit, humilium et cantate ferventium praemium acceptura. Vitae autem suae magisterio animis nostris inculcat spiritum paupertatis evangelicae, quae christiana simplicitate et laetitia sit insignis, necnon amoris officia in egenos, maxime aetate provectos, ad quae etiam ii, qui in hominum sοcietate versantur, opportune asciscantur. Increbrescente autem eius fama sanctitatis et miraculorum, quae ea deprecante a Deo ferebantur patrata, processus de Beatorum Caelitum honoribus eidem decernendis in dioecesi Rhedonensi est instructus, decretum vero introductionis causae, apud Sedem Apostolicam agendae, die X mensis Iulii anno MCMLXX a Paulo PP. VI, Decessore Nostro, signatum. Deinde Officium Historicum-Hagiographicum Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum in virtutes Famulae Dei diligenter inquisivit. De qua re postmodum in suetis coetibus eiusdem Sacri Dicasterii est disceptatum. Quibus peractis, Nos die XIII mensis Iulii anno MCMLXXIX lato decreto ediximus virtutes a Ioanna Jugan heroum in modum esse exercitas. Ad miracula quod attinet, propositi est sanatio instantanea, perfecta et constans domini Antonii Schlatter a gravi et irreversibili syndrome morbi a Raynaud appellati in digitis utriusque manus, gravibus et persistentibus laesionibus distrophicis affectis; quam verum fuisse miraculum per decretum die XI mensis Maii anno MCMXXXII editum declaravimus. A lege autem alterius miraculi exhibendi, cognita fama signorum Venerabili Servae Dei tributorum, actores exemimus. Quae cum ita essent, die statutus est ad sollemnem beatificationem turn eius, tum Salvatoris Lilli, Baldii Oghlou Ohannes, Khodianin Oghlou Kadir, Kouradii Oghlou Tzeroum, Dimbalac Oghlou Wartavar, Ieremiae Oghlou Boghos, David Oghlou David, Toros Oghlou David, celebrandam. Hoc igitur mane, in Vaticana Basilica S. Petri, hanc formulam, inter Sacra, sumus elοcuti: «Nos vota Fratrum Nostrorum Georgici Layek, archiepiscopi Aleppensis Armenorum, Pauli cardinalis Gouyon, archiepiscopi Rhedonensis, necnon plurium aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Salvator Lilli, Baldii Oghlou Ohannes, Khodianin Oglou Kadir, Kouradii Oghlou Tzeroum, Dimbalac Oghlou Wartavar, Ieremias Oghlou Boghos, David Oghlou David, Toros Oghlou David et Ioanna Jugan, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Beatorum martyrum Salvatoris Lilli eiusque Sociorum septem, die vigesima secunda Novembris, Beatae Ioannae Jugan, die vigesima nona Augusti, in lotis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Habita deinde consueta oratione de horum Beatorum vita et virtutibus, eos et venerati sumus et summa religione primi invocavimus. Quae vero per has Litteras statuimus, ea firma sint in perpetuum, contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Octobris, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecciesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana