Ad perpetuam rei memoriam. – Quantum denique cultus Sanctae Ritae de Cascia
contulerit Christifidelium pietati infiammandae fidelque sustentandae intra
fines Archidioecesis Marianensis in Brasilia, tum id ostendit quod singulari
nuper honore ac studio omnium cummemoratus est centesimus et quinquagesimus
annus a condita paroecia ei sacra in oppido publice dicto «Viçosa», tum etiam
quod eodem fere tempore parochi utriusque paroeciae ea in urbe una cum
sacerdotibus ac religiosis carmelitanis ibidem degentibus, immo et ipsae
auctoritates civiles cum praesidibus consociationum illic religiosarum una mente
voceque una sibi poposcerunt velut Patronam oppidi ac totius municipii Viçosa
ipsam Sanctam Ritam de Cascia, quippe quam summa universi religione diutissime
venerarentur adspectabili cum vitae effectu et spiritali fructu. Cum ergo
Venerabilis Frater Ansgarius de Oliveira, Archiepiscopus Marianensis, suo
ipsius nomine atque memoratorum fidelium preces Nobis exhibuerit ut Sanctam
Ritam de Cascia oppidi ac municipii Viçosa Patronam principalem constitueremts
et declararemus, Nos rebus optime reputatis atque eis omnibus confirmatis, quae
Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino facta a Nobis potestate iam
egerit, id quod expetitum est quam libentissimo animo concedimus cum iuribus et
privilegiis, quae huius generis Patronis caelestibus congruunt secundum
Instructionem «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum
Propriis recognoscendis» sub numero 30 aliasque approbatas normas, quibusvis
rebus haudquaquam obstantibus. Haec vero quae fieri iussimus tum in praesens
tum in posterum omnino tempus firma ac rata esse volumus ut efficaciam suam
obtineant.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis
Octobris, anno MDCCCCLXXXII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana