IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUANTA BEATAE
IMAGO B. MARIAE VIRGINIS NIVALIS, QUAE IN MONTE «IGLIZNA»,
INTRA FINES ARCHIDIOECESIS VRATISLAVIENSIS, CUSTODITUR,
PRETIOSO DIADEMATE
CORONATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Quanta Beatae Virginis Nivalis imago colatur
pietate, quae in monte «Iglizna» seu Acuum custoditur, intra paroeciae Sancti
Ioseph Międzygórze fines posito et archidioecesis Vratislaviensis, catholicorum
concursus optime significat, qui per aetates iam inde ab anno 1782, cum eidem
Virgini est ibi ecclesia dicata, se illuc indesinenter contulerunt, benignam
dulcissimae illius Matris tutelam et efficacissimam apud Deum intercessionem
impetraturi, cuius beneficia quamplurima fuisse eius templi annales describunt.
Ad huiusmodi autem cultum augendum et ad debitas Dei Genetrici gratias
persolvendas protot favoribus decursu temporis concessis, Venerabilis Frater
Henricus Gulbinowicz, Archiepiscopus Metropolita Vratislaviensis, vota
expromens sua, cleri et Christi fidelium, rogavit ut Nostro nomine Nostraque
auctoritate imago illa posset pretioso diademate coronari. Qua re Nos, collatis
cum Sacra Congregatione pro Sacramentis et Cultu Divino consiliis, libentissime
annuimus petitioni ac per has Litteras auctoritate Nostra Apostolica facultatem
ei facimus ut imagini, quam nuper memoravimus, Nostro nomine pretiosam impοnat
coronam, praescripta de ritu et formula secutus. Ceterum Nos vehementer
confidimus hoc sοllemni facto tum tantae Deprecatricis, caeli terraeque
Reginae, gloriam auctum iri, tum catholicae illius communitatis fidem et mores
firmatum. Contrariis quibusvis non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Octobris, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana