IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
BEATA MARGARITA BOURGEOYS
SANCTA ESSE DECERNITUR ET DEFINITUR
In historia propagationis Ecclesiae, quotiens novae terrae reperiebantur,
multae animae eundem audierunt arcessitum, quem Abraham: «Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua et de cognatione tua et
de domo patris tui in terram, quam monstrabo tibi. Faciamque te in gentem
magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum, erisque in benedictionem»
(Gn 12, 1-3).
Inter omnes, qui hunc interiorem arcessitum animadverterunt et secuti sunt,
eminet Margarita Bourgeoys, exemplar dignum quod universae Ecclesiae proponatur
ad imitandum et venerandum, quodque titulum meruit «Matris regionis et
Ecclesiae cuiusdam».
Cum prorsus magna Americana continens attacta est et dein gradatim
vestigata, capta, evangelizata ab Europa christiana, vel fere saeculo post,
Margarita Bourgeoys nata est in urbe Trecis, e numerosa familia, modesta et
christiana, cuius parentes fuerunt Abraham Bourgeoys et Villelma Garnier, die
XVII mensis Aprilis, quo etiam baptizata est. Eius vitae primos viginti annos
omnino ignoramus. Ipsa ferme sola, ad gratias Domino agendas, ultimis suis annis
narrat nobis educationis bona a parentibus ea aetate acceptae, a sacerdotibus,
qui eam celeriter ad viam direxerunt pietatis, ad quoddam vitae genus, iam vitae
mulieris religiosae in mundo similis.
Damna belli eam excitaverunt ad misericordem caritatem: «Servire pauperibus
maxima erat eius sollicitude», quaedam cognata scripsit.
Cum undeviginti esset annorum et matre orbata, pater ei curam domus delegavit
et fratrum minorum natu educationem. Nihil tamen praemonebat iter spiratale
extra vias ordinarias eam esse facturam.
Sed ad maiorem magnanimitatem et derelictionem vocabatur, ut ei Virgo Maria
significavit viginti annos natae, inter pompam in honorem Sancti Rosarii.
Affirmavit enim se tactam esse, mutatam, sibique non iam cognitam, dum Virginia
Mariae imaginem aspiciebat. Statimque suis «vanitatibus» depositis statuit ex
mundo se recipere, ut se servititi Dei totam traderet.
Itamque se contulit imprimis ad pueros educandos, ad aegros pauperes, ad
morientes et ad mortuos curandos, cum interim ante omnia sacramenta
paenitentiae et Eucharistiae obiret. In animo habebat religiosa fieri; sed
Virgo Maria per moderatorem spiritus indicavit illi se nolle eam vitam monialis
in monasterio clausae degere, proposuitque ut eius vita esset «viatrix». Et
quidem post aliquot considerationis annos, mense Maio anno MDCLIII Praefectus
Canadae eam hortatus est ut se sequeretur aliquasque ibi mulieres assequeretur,
iam profectas, quibuscum aegrotos et pueros curaret, exciperet «feras
incultasque gentes» se convertendi studiosas.
Inde, post Virginis visionem, quae ei dixerat: «I, nequaquam te relinquam», consilium cepit.
Huic affirmationi fisa, Margarita urbem patriam reliquat semel et in
perpetuum die VI mensis Februarii anno MDCLIII, sine pecunia, pro sartina
fasciculum secum habens, qui sub brachio poterat portari.
Die XVI mensis Novembris anno MDCLIII, post novem navigationis menses,
Marianopoli de navi exiit, quo nomine tunc urbs Montréal appellabatur.
Primum cordi ei fuit rursus crucem extollere in colle, quam «Iriquenses»
diruerant. Quo actu et aliquid alti significare voluit et Christum deprecari,
qui eas in aerumnis regere debebat. Ab anno MDCLIII ad annum MDLVIII
innumerabilibus colonis servivit, peculiarem tamen adhibens sollicitudinem de
matribus deque earum pueris, adeo ut merita sit «Mater coloniae» vocari.
Insuper potissimam operam navavit pueris congregandis, ut eos erudiret,
christianam doceret doctrinam atque ad humiliores vitae labores institueret.
Fuit etiam ab ea aegris consulendum auxiliumque ferendum ceteris mulieribus,
quae eos curabant, sed non erant numero sufficientes. Cotidie, praeter alias
necessitates et interdum in periculis, quae e globes armatis oriebantur, ad
terram suam defendendam contra ereptores paratis, niti oportebat novas domus
aperire et quos eiusmodi opera postulabat invenire.
Margarita Bourgeoys septem confecit itinera in Galliam, unde identidem
secum pias ducebat animas, quae eius exemplo incitabantur ad pericula obeunda
terrarum novarum et ad se Deo consecrandas. Ita orta est Congregatio a Domina
Nostra Marianopolitana, quam rex Galliae anno MDCLXXI publice approbavit,
Episcopus vero anno MDCLXXVI. Ab hoc anno «Filiae saeculares» percurrebant «binae» ripas fluminis Sancti Laaurentii, «sicut Maria
in sua Visitatione»,
ut puellas institutione bonas christianas redderent et exinde bonas matres
familias, iuxta praecipuam visionem Servae Dei. Iam primae postulantes
Canadenses vel «Iroquenses» novitiatum ingrediebantur et stabiles
aperiebantur «missiones», rogante Episcopo vel paroehis.
Anno MDCLXXVIII Serva Dei vidit finitum opus, quod pietas in Mariam ei ab
anno MDCLVII inire suaserat: aedificationem videlicet Aediculae Dominae
Nostrane a Bono Auxilio, quae primus locus fuit peregrinationis in honorem
Matris Dei in regione Marianopolitana.
Quod ad Congregationem attinet, cum haec iam satis formata videretur,
Episcopus, Servae Dei exaudiens optatum, eam munere Antistitae exoneravit.
Longi laborum anni – spiritus vera nox – iam Servam Dei purificaverant; septem
anni, quibus clausa fuit in valetudinario, eam «Bono Magistro» similem fecerant.
Non tamen destitit Congregations invigilare: tuncque quae non potuerat ore
dicere, scripsit, et scripta fuerunt quasi thesaurus, onde Filiae eius none
quoque hauriunt.
Die XXIV mensis Iunii anno MDCLXXXXVIII subscripsit acceptioni Regularum
Institute Filiarum Saecularium Congregationis a Domina Nostra, quales
approbaverat Episcopus Quebecensis, Dominus de Saint-Valher. Deinde publicam
votorum religiosorum professionem fecit, quae iam quadraginta annos exercebat.
Vere tum poterat dicere: «Nunc dimittis».
Et quidem mortua est die XII mensis Ianuarii anno MDCC, cum vitam suam
devovisset pro sanatione iuvenis sororis, in mortis colluctatione versantis.
Margarita Bourgeoys et mulieres quae cam secutae sunt, non erant religiosae
votis obstrictae, etsi iam earum globus appellatus est «Congregatio». Ita
conditae sunt huiusmodi consociationes laicorum magnanimorum qui, gratia
baptismatis iam firmati, conabantur Christum estendere a se inventum, vel quibus
se Christus revelavit interdum, ut eos mitteret nomen suum in mundum universum
portaturos.
Magnum hoc est exemplum, quod Margarita Bourgeoys nobis reliquit: exemplum
magnae animae, alacris, quam Virgo Maria allexit ut Filium suum hominibus
novarum terrarum daret.
Labores ad eius canonizationem obtinendam solummodo tamen inierunt anno
MDCCCLI. Deinceps Decretum Introductionis Causae editum est a Leone XIII die XIX
mensis Decembris anno MDCCCLXXVIII. Die XIX mensis Iunii anno MCMX Pius X eius
virtutes heroum more exercitas agnovit et Pius XII eam in Beatorum numerum
rettulit die XII mensis Novembris Anno Sancto MCML.
Christifidelium autem in recens declaratam Beatam crevit in dies religio
atque ea deprecante Deus multa est largitus beneficia, inter quae et asserta
miracula. Quapropter Causa Canonizationis resumpta est die XVI mensis Martii
anno MCMLX, Iοanne XXIII probante, et actores prodigiosam, quae putabatur,
sanationem Apostolicae Sedi exhibuerunt, uti propositum consequerentur.
De sanatione agebatur Lisae Gauthier, secundum et vicesimum aetatis annum
agentis, a tumore maligno in intestino «colon» radicato, pessimae speciei
cancro, post imploratum Beatae patrocinium a parentibus aegrotae et a Sororibus
Instituti Beatae Margaritae Bourgeoys, postque infirmae impositam reliquiam.
Instructο Processu Canonico disceptatum est de hoc asserto miraculo, estque
disceptatio felici cum exitu conclusa tum in Cοngressu Peculiari Patrum
Consultorum die XIX mensis Novembris anno MCMLXXXI acto, tum in Coetu Plenario
Patrum Cardinalium in Aedibus Vaticanis celebrato die XII mensis Ianuarii anno
MCMLXXXII, Ponente Causae Rev.mo Cardinali Francisco Carpino. Faventem eorum
sententiam Nos ratam habuimus et Decreto die II mensis Aprilis anno MCMLXXXII
prodito ediximus sanationem Lisae Gauthier miraculo factam esse. Quapropter in
Sacro Consistorio die XXIV mensis Maii, anno MCMLXXXII celebrato, statuimus
Beatam Margaritam Bourgeoys in Sanctorum numerum referre.
Hoc igitur fausto die, maxima cum Nostri animi et universi Populi Dei
laetitia, in Patriarchali Basilica Sancti Petri in Vaticano, ad quam multi ex
orbis terrarum partibus pietatis causa peregrinatores advenerant, et ubi plures
S. R. E. Cardinales, Archiepiscopi, Episcopi, Praelati Curiae Romanae aderant,
Nos precibus obsecundavimus Venerabilis Fratris Nostri Petri Palazzini,
Praefecti Congregationis pro Causis Sanctorum, qui Nos oravit ut Beatae
Margaritae Bourgeoys Sanctorum Caelitum honores decerneremus. Itaque, postquam
auxilium omnium Sanctorum imploravimus ac Divino Spiritui adhibuimus preces, vi
supremi Ministerii, quo fungimur et Universae Ecclesiae Magister et Vicarius
Christi in terra, haec declaravimus et decrevimus: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei
catholicae, et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu
Christi, beatorum Apostolοrum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione
praehabita et divina ope saepius Implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum
consilio, Beatam Margaritarn Bourgeoys et Beatam Ioannam Delanoue Sanctas esse
decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eas in
universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris,
et filii, et Spiritus Sancti. Amen».
Quibus prolatis vocibus praecepimus ut haec conficerentur expedirenturque
Litterae Decretales. Gratias autem et egimus Nos Deo una cum praesentibus utque
sermonem habuimus de novensilibus Sanctis earumque mirandis virtutibus et
operibus, caeleste earundem primi invocavimus patrocinium et augustiore rite
divinum sacrificium ad earum pariter honorem perreximus facere. Quapropter
omnibus, quae investiganda et ponderanda fuerant, accuratissime peractis,
singula ea quae supra memoravimus, iam nunc toti Ecclesiae patefacimus,
mandantes ut harum Litterarum exemplis et locis, etiam typis editis, manu
tamen alicuius tabellionis subscriptis sigilloque impresses, eadem prorsus fides
habeatur, quae his ipsis tribueretur, si quando deinde exhiberentur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die uno et tricesimo mensis Octobris, anno
Domini millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pontificatus Nostri quinto.
EGO IOANNES PAULUS
Ecclesiae Catholicae Episcopus
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana