IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
BEATA IOANNA DELANOUE SEU
«A CRUCE»
SANCTA ESSE DECERNITUR ET DEFINITUR
Amores duo in hac vita, ut ait sanctus Augustinus, secam in omni tentatione
luctantur, amor saeculi et amor Dei; et horum duorum qui vicerit, illuc amantem
tamquam pondere trahit» (Serm. 344, 1; PL 39, 1512). Hunc agonem in animi
penetralibus etiam multi Sancti Caelites, cum in terris conversabantur, sunt
experti; qui tamen, divina gratia suffulti, se tandem Deo plane dederunt
eiusque dilectione sunt penitus infiammati. Horum in numero habenda est Iοanna
Delanoue, quae devicta quadam saeculi cupiditate, se Deo, unite amato,
mancipavit atque caritatis operibus de eo gloriosum coram hominibus
testimonium reddidit. Ea nata est die XVIII mensis Iunii anno MDCLXVI
Salmurii, in urbe regionis ac dioecesis Andegavensis in Gallia, filia
parentum piorum honestorumque, qui modicam mercaturam exercendo magnae
familiae alendae – quippe quae duodecim natos complecteretur – consulebant
simulque annitebantur ut prolem in timore Domini educarent. Joanna videbatur
fratres suos antecellere ingenii acumine et operositate, eo contendens ut
negotiatio proficeret. Puella, vix dum Deum cognoscere valuit, pietatis officiis
alacris insistebat et cupidines frangere et corpusculum voluntarie castigare
satagebat. Verumtamen cum aetatem puellarem ageret atque etiam postea, cum esset
adulescens et iuvenis, vitiis quibusdam seu defectibus non caruit. Facile enim,
nimio zelo accensa, aliorum, etiam matris, lapsus reprehendit. Matre anno
MDCXCIII defuncta – pater iam pridem obierat mortem – Ioanna impensius vacare
coepit negotiationi, cupida cum esset lucri faciendi. Quaestus desiderium
coniunxit cum avaritia ita ut misericordiae officia neglegeret et, summa urgente
caritate annonae, etiam panem recusaret egenis. Tum temporis tentationum
fluctibus est asperius agitata; accesserunt conscientiae scrupuli, quibus
vehementer premebatur. Quibus ex angustias se expedire non valuit, cum
sacerdote, Ianseniana haeresi infecto, ut confessarlo uteretur. Novum deinde
confessarium adiit, sacerdotem pietatis fama illustrem, qui eius spiritualem
moderationem suscepit ea condicione ne diebus festis amplius negotiationi
vacaret. Quodam autem die mulier, aetate proyecta, nomine Francisca Souchet,
pace peregrinationis causa Salmurium venit ut imaginem Dominae Nostrae, «des
Ardilliers» appellatam ibique excultam, veneraretur.
Ei igitur pauperi feminae Ioanna prius hospitium denegavit, sed postea eam domum
libenter excepit. Haec, quasi Dei nomine, sic locata est ad Ioannam: «Is
(Spiritus Sanctus) iussit me haec tibi dicere : da id quod possides, ne coneris
res acervare, sed pauper sequere pauperem Iesum!»
Statim, quasi luce divinitus infusa, Ioanna vitam constituit omnino mutare;
et revera soli Deo iam inhaesit et ad indigentes relevandos se totem applicuit.
Tradidit nepti procurationem tabernae, quidquid possidebat in miseros erogavit,
nudos vestibus suis operuit, esurientes abunde recreavit: ut paucis dicamus,
omnes egenos, quorum multi erant in vicinia, sine ullo discrimine est solata.
Francisca Souchet, antequam discederet, dixit mente praesaga fore ut Iοanna
«mater pauperum» vocaretur. Iesum in miseris quibusvis illa videre solebat;
quapropter non exspectavit ut ii ad se venirent, sed, ardens caritate, eos
conquisivit. Acerbas cruciatibus se afflixit, velati ieiuniis, noctibus
insomnibus. Indigentes vero, qui eius officiis caritatis fruebantur, iam nimia
numero erant. Intellexit ergo Christi famula sοciam operam sibi necessariam esse
atque, superno lumine radiante, cognovit hanc viam vitae sibi percurrendam et
Congregationem religiosam sibi esse instituendam. Anno MDCCIII primae sodales
ei se aggregarunt; et paucos post annos episcopus Andegavensis constitutiοnes
novae familiae Deo devotae, quae Congregatio S. Annae a Providentia est
appellata, approbavit. Tunc legifera mater nomen assumpsit Ioannae a Cruce; ac
revera in «regia via Sanctae Crucis» intrepida processit. Cum eleemosynas
large egenis tribueret, et, quoniam propria subsidia non sufficiebant, alios
quam plurimos impelleret ut stipem erogarent, in quorundam civium invidiam
incidit et simultatem. Tot autem calumnias, convicia, persecutiones, Salvatoris
exemplo, patientissime tulit neque iis adducta est ut a sancto descisceret
incepto. Cum ergo, ut dictum est, numerus miserorum, quibus Ioanna effusa cum
caritate serviebat, in dies augesceret, neque domus, ubi habitabat cum egenis,
eos capere posset, alias constituit aedes, quo sescentos illorum exciperet.
Congregatio autem ab eo condita efflοruit, quae cum e vivis discederet,
quindecim domos complectebatur. Inter angustias et vexationes Deus servam suam
fidelem non dereliquit: precibus enim et conslliis adiuvabatur tum praedictae
Franciscae Souchet, tum sancta Ludovici Grignion de Montfort, qui eo tempore
adhuc vitam agebat in terra. Iοanna Congregationem suam eximia cum benignitate,
flagranti studio salutis alienae, praesertim vero exemplo conversationis suae,
qua ceteris praelucebat ad virtutem, frugifere rexit. Anno demum MDCCXXXVI, die
XVII mensis Augusti, postquam vehementem morbum patientissime pertulit, iam
caelo matura, ad caelestem Sponsum evolavit. Ad exanimum corpus, cuius in
vultu adhuc suaves sollecitudo de pauperibus relucere videbatur, multitudo
fidelium se effudit, dictitans «sanctam mortuam esse». Res turbatae in Gallia
in causa fuerunt cur processus de piissima vergine, quae etiam cum viveret
sanctitatis fama erat illustris, Beatorum coetui ascribenda, mature institui
non posset. Quod factum est anno MDCCCLXXXVIII in curia Andegavensi. Qui ad finem
feliciter perductus, ad Sacram tum Rituum Congregationem anno MDCCCXC est
transmissus; die vero X mensis Decembris anno MDCCCXCVIII Leo Pp. XIII, Decessor
Noster, adhibitis sibi precibus obsecundans, commissionem introductionis causae
die II mensis Decembris anno Mncccxcvlll manu propria obsignavit. Apostοlicis
deinde processibus institutis omnibusque rebus ad suris normam exquisitis, Pius
XI, item Decessor Noster, die XIV mensis Iunii anno MCMXXIX lato decreto
pronuntiavit Ioannam Delanoue, seu a Cruce, virtutes theologales, morales
ceterasque heroum in modum coluisse. Deinde exercita est quaestio de miraculis,
quae, Famula Dei intercedente, a Deo patrata esse ferebantur. De quibus postquam
est rite disceptatum, Pius XII rec. mem. die XVI mensis Iunii anno MCMXXXX de
tribus edixit constare. His igitur cunctis absolutis idem Summus Pontifex die I
mensis Ianuarii anno MCMXXXXII sanxit tuto procedi posse ad sollemnem
Venerabilis Famulae Dei Ioannae Delanoue beatificationem; cuius sollemnia in
Vaticana Basilica egregio cultu sunt celebrata die IX mensis Novembris anno
MCMXXXXVII. Post decretos Beatorum Caelitum honores, veneratio erga illam
confirmabatur atque eiusdem deprecatione nova signa impetrata esse dicebantur,
immo ipso beatificationis die sanatio quaedam evenit, quae divino miraculo
tribuenda esse videbatur. Quapropter die VII mensis Ianuarii anno MCMLI causa
canonizationis est aperta ac deinde ab actoribus una propositi sanatio, quae
miraculi notas prae se ferre putabatur: scilicet Augustus Gouraud, agricola
sexaginta annorum, gravi laboravit phlebite, quae in peius vertebat, remediis
artis salutaris incassum cedentibus. Die VIII mensis Novembris anno MCMXXXXVII,
postquam auxilium Beatae Ioannae est invocatum, statim ille e gravi morbo est
recreatus. In quam sanationem est rite inquisitum eamque Collegium medicorum, a
Sacra Rituum Congregatione coactum, affirmavit praeter naturae vires et leges
contigisse. Re in suetis coetibus eiusdem Congregationis pertractata, Nos die
XXXI mensis Ianuarii anno MCMLXXXI ediximus constare de uno miraculo, Beata
Ioanna Delanoue intercedente, patrato a Deo, nimirum de instantanea, perfecta et
constanti sanatione domini Augusti Gouraud a gravi trombophlebitide postoperatoria artus dexteri, cum statu saeptico. Actores vero lege alterius
miraculi proponendi, Nos, omnibus mature perpensis, exemimus. Universis igitur
rebus expeditis, in sollemni Consistorio, die XXIV mensis Maii anno MCMLXXXII
celebrato, statuimus ut Beata Iοanna Delanoue, una cum Beata Margarita
Bourgeoys, die XXXl mensis Octobris eodem anno Sancta palam renuntiaretur. Hoc
igitur faustissimo die in Basilica Vaticana, coram S. R. E. Cardinalibus et
Romanae Curiae aliisque e regionibus Praesulibus non paucis, necnon sacrorum
ministres, religiosorum ac religiosarum multitudine et laicorum coetu, Nos
precibus concessimus Venerabilis Fratris Nostri Petri S. R. E. Cardinales
Palazzina, Congregationis pro Causis Sanctorum Praefecti, flagitantis ut Beata
Ioanna Delanoue, una cum Beata Margarita Bourgeoys, a Nobis in Sanctorum album
referretur. Quam ob rem, cunctis Caelitibus Arius in adiutorium advocatis
divinoque implorato Spiritu, Nos pro munere supremi Ecclesiae universalis
Pastoris Christique in terris Vicarii, haec tandem pronuntiavimus verba: «Ad
honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et
vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum
Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina
ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatam
Margaritam Bourgeoys et Beatam Ioannam Delanoue Sanctas esse decernimus et
definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eas in universa
Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris, et Filii,
et Spiritus Sancti». Quibus vocibus prolatis, item praecepimus ut hae
conficerentur Litterae Decretales. Postquam vero gratias Deo una cum astantibus
egimus et sermonem habuimus de novarum Sanctarum vita et virtutibus, earum
auxilium primi invocavimus atque sacris operari in earundem honorem perreximus.
Quapropter omnibus, quae investiganda et ponderanda fuerunt, accuratissime
peractis, ea quae supra gesta commemoravimus, iam toti Ecclesiae patefacimus,
mandantes ut harum Litterarum exemplis, etiam typis impressis, manu tamen
alicuius tabellarii subscriptis sigilloque obsignatis, eadem prorsus fides
habeatur, quae his ipsis tribueretur, si quando deinde exhiberentur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXXI mensis Octobris anno MCMLXXXII,
Pontificatus nostri quarto.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana