Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctos caelites a christianis fidelibus sibi
adoptari Patronos quam libenter haec Apostolica Sedes sua auctoritate confirmat: nam per hoc tum illorum honorem auget hic in terris, tum hominibus egregia
virtutum exempla proponit, tum denique certantibus pro fide ac religione sua
auxilia praebet, cum Sancti amici Dei sint atque intercessores potentes. Qua re,
cum Venerabilis Frater Caelestinus Rojo Enverga, Episcopus Daėtiensis, iam
petierit ut, ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque
Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, apostolica Nostra
potestate sive electionem confirmaremus S. Iosephi Opificis tamquam suae
dioecesis a populo factam, tum etiam probationem quam ipse superaddidisset; Nos
id reputantes nonnisi magno cum fructu animorum fieri, quam libenter admotis
precibus concedimus. Ea igitur rata habentes, quae Sacra Congregatio pro
Sacramentis et Cultu Divino factis olim a Nobis potestatibus de re statuerit;
explorato omnia ad iuris normam acta esse, comprobamus S. Iosephum Opificem esse
et haberi dioecesis Daėtiensis caelestem Patronum, simul iuribus tributis
privilegiisque concessis, quae iuxta rubricas consequuntur. Contrariis nihil
obstantibus. Ceterum, data occasione, humili prece S. Iosepho supplicamus ut
populum Daėtiensem, qui tanta pietate in eum fertur atque religione, eo amore
curet, protegat, prosperet, quo olim Nazarethanam familiam fovit.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Novembris,
anno MDCCCCLXXXII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana