Ad perpetuam rei memoriam. – Nobis est probe cognitum inter sacras dioecesis
Premisliensis Latinorum aedes paroeciale templum enitere Descensioni Spiritus
Sancti dicatum quod ornamentis et arte decorum in loco «Przeworsk» exstat.
Praeterea constat quam plurimos fideles eiusdem templi sacellum a SS. Sepulchro
Domini appellatum frequentare ibique Christi Passionis ac Resurrectionis
memoriam pia meditatione recolere. Qua de re, cum Venerabilis Frater Ignatius
Tokarczuk, Episcopus Premisliensis Latinorum, litteris die VI mensis Octobris
hoc anno datis, etiam cleri et populi sui nomine petiverit ut idem templum
titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, peculiare dilectionis
Nostrae documentum cupientes praebere, istius Pastoris precibus censemus
libenter obsecundare. De sententia igitur Sacrae Congregationis pro Sacramentis
et Cultu Divino Nobis proposita, quam ratam habemus, Apostolica Nostra usi
potestate, harem Litterarum vi perpetuumque in modum paroeciale templum, de quo
fecimus mentionem, ad gradum Basilicae Minoris evehimus cum omnibus iuribus
atque liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite
competunt, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «de titulo Basilicae
Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII editum, servanda sunt. Contrariis
nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis
Decembris, anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana