The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PRAECIPUA OMININO

AEDES DEO DICATA IN HONOREM SANCTAE MARGARITAE
IN LOCO «OSTERHOFEN-ALTENMARKT» DIOECESIS PASSAVIENSIS
DIGNITATE ET TITULO BASILICAE MONORIS COHONESTATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Praecipua omnino quaedam Passaviensem intra dioecesim tum divini plurima saecula cultus tum artis recentius christianae tum vitae hοdie catholicae operaeque sedes praedicatur merito quidem ac frequentatur aedes Sanctae Margaritae sacra in oppido «Osterhofen-Altenmarkt» communiter appellato. Quin «Aula Dei» illa iure nimirum potissimus aestimatur religionis locus media in Danuvii valle. Cui igitur saeculari iam honori et usui ut liturgicus ipse templi status magis usquequaque conveniret, utque fidei inde studium circumiacentis populi ac fidelitas eius erga Ecclesiam et Romanum Pontificem confirmaretur maxime, immo vehementi quadam vi nova infiammaretur, Antistes Passaviensis, Venerabilis Frater Antonius Hofmann, censuit a Sede Apostolica datis litteris peti ut idem sacellum ad Basilicae Minoris gradum eveheretur et dignitatem, plane scilicet fore confisus ut novus perhonorificus titulus omnium mentes dirigens superiorem in templi gloriam excitaret novum illinc nominis operisque christiani florem. Simili Nos rerum exspectatione laetati obsecundamus libenter oblatis ita precibus atque de sententia Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino deque apostolicae potestatis Nostrae plenitudine constituimus harum Litterarum virtute ut sacra quam memoravimus aedes Deo dicata Sanctae ad Margaritas honorem in loco «Osterhofen-Altenmarkt» dioecesis Passaviensis cohonestetur dignitate titulοque Basilicae Minoris dum ei legitime adduntur iura cuncta ac privilegia quae aedificiis illo insignibus nomine congruunt. Praecipimus vero ut universa ad amussim observentur ea quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII foras datum servari oportet. Contrariis quibusvis haudquaquam obstantibus.

Datum Rοmae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Decembris, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 

top