Ad perpetuam rei memoriam. – Templa Sanctorum honorari, maxime illorum quos
ob Christi amicitiam fideles praecipua semper pietate per saecula prosecuti
sunt, id profecto haec Romana Sedes, morem imitata maiorum, et probavit opinione
atque sententia sua, et exemplo confirmavit; tenet enim per verum ac sincerum
Sanctorum cultum religionem augeri in animis, non sine summi Dei laude
fideliumque utilitate. Qua re, cum Venerabilis Frater Emmanuel Catariniechia,
Episcopus Cephaludensis, datis Litteris suo suorumque cleri atque fidelium
nomine ab hac apostolica Sede petierit, ut templum paroeciale S. Petri Apostoli
loco vulgo Collesano, in sua dioecesi, ad dignitatem Basilicae Minoris
eveheretur, Nos, considerato quam antiqua sit illa sacra aedes, quam dives
memoriarum, quam insignis ob Sanctorum reliquias, ac, quod maximum est, quam
vivax pietate, bene fieri censuimus, si admotis precibus concederemus.
Quapropter, iis probatis quae sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino
hac de re statuit, placet templum S. Petri Apostoli, de quo sermonem
instituimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris insigniri, cum omnibus
iuribus atque privilegiis rite competentibus, modo servata sint quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die
VI mensis Iunii, anno MDCCCCLXVIII, factum,
poscit. Contrariis minime obstantibus. Ceterum quod egimus felix, faustum
fortunatumque sit.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulο Piscatoris, die IV mensis Ianuarii,
anno MDCCCCLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana