Ad perpetuam rei memoriam. – Non est dubium quin celeberrimi ac notissimi
Ianuensis populi, cuius quidem maiorum bene de civitate ac religione meritorum
praeclarae res gestae memoria sunt dignae, non modo catholicam fidem sed
peculiarem etiam erga B. V. Mariam cultum testentur frequentiora ipsa templa,
quibus abundare principem Liguriae urbem plane constat. Iis vero Ianuae aedibus
Deiparae iam diutissime sacratis, ut etiam scripto est traditum, insigne
annumeratur templum «B. V. Mariae in Vineis» dicatum, quod idem et «primum
sanctuarium civitatis ianuensis» ab immemorabili dicitur, cuiusque dignitas et
Collegiatae officia inde ab anno MLXI, anno autem MCXLVII paroeciae munera sunt
in tabulas relata. Quae cum ita sint, cumque in eiusmodi paroeciali templo
provida ac sollerti industria sacerdotum addictorum sive sueta expediantur
ministeria pastoralia sive alia aetati nostrae consentanea foveantur incepta ad
christiane vivendum perutilia, precibus Venerabilis Fratris Nostri Cardinales
Iosephi Siri, Archiepiscopi Ianuensis, assentiendum esse censemus, qui, sua ipse
suique cleri ac populi vota expromendo, haud ita pridem petiit ut praestabile,
quod diximus, templum honore ac titulo Basilicae Minoris decoraretur. Nos
igitur, propositam Nobis ratam habentes sententiam Sacrae Congregationis pro
Sacramentes et Cultu Divino, vi et potestate Nostra Apostolica per has Litteras
perpetuumque in modum Ianuense templum paroeciale «B. V. Mariae in Vineis»
dicatum ad titulum ac decorem Basilicae Minoris evehimus cunctisque
insignimus iuribus necnon liturgicis privilegias, quae ad cetera huius ordenis
templa pertinent; servatis tamen secundum Decretum «de titulo Basilicae
Minoris» servandis, quοd die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII est
evulgatum. Contrariis quibuslibet haud obstantibus. Iubemus insuper has
Litteras Nostras religiose observari suosque in praesens et in posterum effectus
habere.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis
Ianuarii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana