The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MEMINERINT OMNES

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE GABRIELAE SAGHEDDU
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Meminerint omnes christifideles se Christianorum unionem eo melius promovere, immo exercere, quo puriorem secundum Evangelium vitam degere studeant. Quo enim arctiore communione cum Patre, Verbo et Spiritu unientur, eo intimius atque facilius mutuam fraternitatem augere valebunt» (CONC. OECUM. VAT. II, Decr. de oecumenismo Unitatis redintegratio, 7).

Christi amore capta motaque, humilis Soror Maria Gabriela Sagheddu magno cum fervore et celeritate perfectionis christianae iter confecit, Evangelio oboediendo, suam baptismalem ac monasticam vocationem colendo et prompte, perseveranter spiritalique cum gaudio divinam adimplendo voluntatem. Puro cum corde atque indiviso Trinitati coniuncta tantum in caritate maturuit tamque sollicita facta est de Christi grege, ut non dubitaverit iuvenilem vitam suam Deo devovere ad christianorum unitatem ab eo impetrandam, hoc modo votum Redemptoris ad effectum adducendo operam navans: «ut unum sint» (Io 17, 21).

Dignissima haec Sancti Benedicti discipula in oppido, patrio sermone Dorgali appellato, intra Nuorensis dioecesis fines posito, orta est die XVII mensis Martii anno MCMXIV. Paucis post diebus baptismi sacramentum accepit Maria vocata. Puera est patre orbata, a matre autem Dei sanctum timorern docta. Ludi frequentatione peracta, domestica et agrorum opera iniit. Immatura sororis mors eam a mundi rebus alienavit et impigra Actionis Catholicae paroeciae eius participatio auxit in ea rerum divinarum amorem, deprecationis et apostolatus. Pretiosa margarita inventa, de qua Evangelium loquitur (cf. Mt 13, 46), nihil aliud optavit, nisi illam possidere. Quam ob rem incepit multum temporis insumere in Eucharistiae adoratione, in precatione, in exercendis humilitate, sui castigatione, oboedientia atque caritate erga Deum et proximum. Tantum est nisa et generose quidem ac constanter, indolis suae tollere asperitates, coniunctionem cum Domino excolere et melior fieri in virtutum exercitio, ut familiaribus aequalibusque admirationi esset. Reiecta facultate nubendi, statuit se totam Christo consecrare ac, diligenti cum cura se praeparavit ad Institutum religiosum ingrediendum. Ordine elegit Cisterciensium Reformatarum, id est Strictae Observantiae. Aequo animo rebus omnibus relictis, anno MCMXXXV postulandatus initium fecit in monasterio Cryptoferratensi S. Joseph, apud Romam, et die XXXI mensis Octobris anno MCMXXXVII monasticam fecit professionem. Cum fide, congruentia ac laetitia suam Deo consecrationem est exsecuta, quam copiose aluit per Regulae et votorum observantiam, animi intentionem, deprecationis spiritum et sacrificii, serenam vitae communis participationem. Quam perfectissime cotidiana explicavit officia estque a Sororibus sodalibus «anima magnae perfectionis» et «lucerna continuo accensa ignisque interior continuus» habita. Ut Iesum crucifixum usque in finem sequeretur, maxime amatum, et efficacius eius regno aedificando interesset, granum frumenti esse voluit, quod, cadens in terram, multum fructum affert (cf. Io 12, 24). Qua re, anno MCMXXXVIII, per hebdomadam precum christianorum unitati redintegrandae, fortissimo caritatis actu vitam Deo devovit pro Christi gregis unitate. Eius valetudo, usque ad id tempus sana, est paulo post phthisi affecta. Mira cum tranquillitate, simplicitate atque voluntate se dedendi, viam crucis confecit ad supremam usque sacrificii consummationem. Pie excessit e vita die XXIII mensis Aprilis anno MCMXXXIX, Dominico Boni Pastoris.

Sanctitatis fama, quam Serva Dei viva sibi comparaverat, annis mortem eius subsequentibus, est monasterium praetergressa et in populo Dei diffusa, in iis praesertim qui christianorum unitati student. Canonizationis Causa inchoata est apud curiam Tusculanam anno MCMLVIII. Iis omnibus actis, quae canonicae normae praescribunt, coram Nobis die IV mensis Maii anno MCMLXXXI, promulgatum est decretum super virtutibus heroicis.

Ad beatificationem obtinendam apud curiam Drepanensem, annis MCMLXII-MCMLXXXII, effectae sunt inquisitiones iuridicae de coniecta sanatione mira, Alcami in Sicilia patrata et precationi Sororis Mariae Gabrielae tributa. Casu ad S. Congregationem pro Causis Sanctorum relato, exitu cum prospero, die XVII mensis Decembris anno MCMLXXXII est decretum super miro promulgatum.

Decrevimus inde ut beatificationis ritus insequentis mensis Ianuarii die XXV celebraretur in Basilica S. Pauli extra Moenia, in conclusione hebdomadis precum unitati christianorum redintegrandae.

Hodie igitur, in Basilica Sancti Pauli extra Moenia, inter sacra hanc ediximus formulam: «Nos, vota fratris nostri Aloisii Liverzani, episcopi Tusculani, necnon plurium aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabilis Serva Dei Maria Gabriela Sagheddu Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die ipsius natali vigesimo tertio mensis Aprilis, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Postea eius virtutibus in lucem prolatis per habitam allocutionem, eandem ad imitandum proposuimus, praesertim femininae christianae iuventuti. Quae autem his Litteris statuimus, volumus et nunc et in posterum firma et rata esse contrariis rebus quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud Basilicam S. Pauli extra Moenia, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Ianuarii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 

top