Ad perpetuam rei memoriam. – Cultum et venerationem beatae
Mariae Virginis usque augeri, eius gloriam propagari, redde illi honorem cum
dignitate parem: id profecto semper et sollemne Nobis et sanctum fuit, cum sit
beatissima illa Virgo Christi Mater caelorumque Regina, atque filiorum suorum,
quotquot hic in terrestri plaga degimus, Patrona fidissima custosque sollicita.
Quare, cum dilectus Filius Stephanus Garai, auctoritate qua pollet uti
Ordinarius ad interim dioecesis Scepusiensis, in Slovachia, datis Litteris die
VII mensis Maii, anno superiore, a Nobis magna prece petierit sive suo, sive
cleri atque Christifidelium nomine, ut sacra aedes beatae Mariae Virginis a
Visitatione intra fines eius sita dioecesis, in vertice nempe «Marianska Hora»
supra urbem Levočam, in ordinem Basilicarum Minorum referretur; Nos ratione
habita tum sacrae illius aedis antiquitatis, tum singularis eius historiae,
tum eius momenti ad fidem religionemque Slovachi populi alendam (quae sane
causa est omnium potior), libenti quidem animo admotae expostulationi cedendum
putamus. Placet ergo templum seu Sanctuarium Visitationis beatae Mariae
Virginis, de quο sermonem instituimus, Levočae surgens, in finibus dioecesis
Scepusiensis, Basilicarum Minorum numero accenseri, cum iuribus et
concessionibus liturgicis talium templorum propriis, servatis nempe quae
decretum «De titulo Basilicae Minoris» iubet, die VI mensis Iunii factum, anno
MDCCCCLXVIII. Contrariis nihil obstantibus. Quod profecto sive in sacrorum
Pastorum, sive in populi utilitatem, precamur, cedat.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXVI mensis Ianuarii, anno MDCCCCLXXXIIII, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana