Ad perpetuam rei memoriam. – Beatos caelites a
Christifidelibus coli et invocan, quin et dioecesium vel diversorum ordinum
civium ceu Patronos cooptari, id profecto Ecclesia catholica vehementer
adprobat: sunt enim Sancti non solum cari Deo, eiusque voluntatis
sollertissimi custodes, sed etiam exempla egregia virtutum, quibus fideles
insistant, et potentes summi Numinis administri, qui mortalium necessitatibus
subvenire possint, a periculisque omnes genus eos prohibere. Qua re, cum
Venerabilis Frater Aloisius Boccadoro, Episcopus Viterbiensis, Tuscanensis,
Faliscodunensis, Aquipendiensis et Administrator Apostolicus Balneoregiensis,
iam ab hac Apostolica Sede, suo suorumque tum cleri tum fidelium nomine
petierit, ut electionem S. Rosae Virginis Viterbiensis tamquam Patronae
caelestis floricultorum et floristarum suarum dioecesium a populo factam, a se
rite probatam, confirmaremus, ad normam «Instructionis de Calendariis
particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30;
Nos, sive ad antiquam religionem respicientes qua eam Christifideles et
prosecute sunt per aetates et prosequuntur, sive ad bona quae inde nasci
praevidentur, sive ad intaminatam tantae Virginis gloriam, per regionem late
manantem; cum constet omnia acta esse ad iuris praescripta, aequo animo
admotis precibus concedimus. Qua re, iis probatis, quae Sacra Congregatio pro
Sacramentis et Cultu Divino de re statuit, factis olim a Nobis potestatibus,
placet S. Rosam a Viterbio Virginem caelestem Patronam apud Deum floricultorum
et floristarum dioecesium Viterbiensis, Tuscanensis, Faliscodunensis,
Aquipendiensis et Balneoregiensis esse et haberi, cum iuribus et privilegiis
congruentibus iuxta rubricas. Quod sive Christifidelibus omnibus, sive illorum
Pastori, Nobis dilectissimis, faustum, felix fortunatumque sit. Contrariis nihil
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die
VIII
mensis Februarii, anno MDCCCCLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana