Ad perpetuam rei memoriam. – Iustus quidem laudeque dignus videtur notabilis
venerationis cultus, quo sodales piae «Unionis Nationalis Italicae
Traiciendis Aegrotis Lapurdum et ad Sanctuaria Internationalia», quae ex primis
huiusmodi verborum litteris «U.N.I.T.A.L.S.I.» nuncupatur, decessorem Nostrum
sanctum Pium X assidue prosequuntur, qui primus ipso anno MCMX probatam eiusmodi
Sodalitatem sua ipse Benedictione Apostolica locupletavit. Nullo autem negotio
intellegi potest cur Venerabilis Frater Noster S. R. E. Hugo Cardinalis Poletti,
Nostrae dioecesis Vicarius Generalis atque ipsius quam diximus piae Unionis
Praeses, communibus auditis votis, non solum electionem praelaudati decessoris
Nostri S. Pii X tamquam praeclarae consociationis caelici Patroni ratam habere
non dubitaverit, sed etiam ab Apostolica hac Sede nuper petierit ut, quod tali
de re pro munere suo ipse peregit, id sueto more ad statutas normas rite
comprobaretur. Quapropter, re probe perpensa acceptaque Sacrae Congregationis
pro Sacramentis et Cultu Divino sententia, nunc auctoritate Nostra Apostolica,
cum certo eiusmodi electionem et approbationem ad iuris praescriptum peractas
esse constet, hisce Litteris Sanctum Pium X sodalium piae Unionis italicae «U.N.I.T.A.L.S.I.» appellatae Patronum
apud Deum confirmamus, ad normam
videlicet electum «Instructionis de Calendariis particularibus atque Offiorum
et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30. Omnia exinde privilegia liturgica
et honores adicimus, huiusmodi rei propria. Contrariis quibuslibet non
obstantibus. Ceterum volumus ut haec Litterae Nostrae effectus suos nunc et in
posterum habeant.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII menses
Februarii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana