IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
SATIS CONSTAT
TEMPLUM VISITATIONIS BEATAE MARIAE VIRGINIS,
IN DIOECESI
VARMIENSI SITUM, AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Satis constat quanta pietate Polonica gens
prosecuta sit praeteritis temporibus et adhuc prosequatur Beatam Mariam
Virginem, quantumque auxilii inde perceperit et percipiat ad servandam erga
Christum et Ecclesiam fidelitatem; quam ob rem opportunum esse videtur hunc
cultum firmari et augeri, tum efficiendo ut melius eius potentissimae Patronae
amor et misericordia cognoscatur, tum iustos tribuendo honores locis et templis
ubi ea peculiari fidelium frequentatione colitur. Quoniam igitur Venerabilis
Frater Ioannes Obłak, Episcopus Varmiensis, denuntiatis cleri et Christi
fidelium votis ad rem pertinentibus, ab hac Apostolica Sede petivit ut ecclesia
Visitationis Beatae Mariae Virginis in Sacra Tilia, intra fines eiusdem
dioecesis sita, dignitate decoraretur et titulo Basilicae Minoris, Nos,
considerantes templum illud historia et arte esse praeclarum, peregrinatoribus
saepissime crebrum, paroeciali florens vita, et etiam imaginem Beatae Virginis
ibi cultam recenter esse diademate cοronatam, hocque causam esse existimantes
cur templi maior fieret honor, libenter postulationem admisimus. Quapropter,
adprobantes quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino hac de re
statuit datis a Nobis olim facultatibus, ecclesiam Visitationis Beatae Mariae
Virginis in Sacra Tilia, in dioecesi positam Varmiensi, titulo et dignitate
Basilicae Minoris insignimus, cum omnibus iuribus et liturgicis privilegiis iure
ad eam pertinentibus, dummodo serventur quae Decretum «De titulo Basilicae
Minoris» praescribit, die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII editam. Contrariis
quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Februarii,
anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana