Ad perpetuam rei memoriam. – Patet Ecclesiam ipsa sua
natura in omnibus quae agit quaerere filiorum suorum salutem proindeque cum
Legationes apud res publicas constituit non solummodo sibi proponere ut cum has
amicitiae vincula ineat, verum etiam, quin immo potissimum, ut utilitati
Christi fidelium in iisdem degentium efficacius aptiusque prospiciat. Qua de
causa re bene considerata et perpensa Nοs, summa usi Nostra potestate et
auctoritate, per has Litteras Nuntiaturam Apostolicam constituimus apud
civitatem Belizensem, eidem deferentes omnia iura, privilegia, honores,
praerogativas et indulta eiusmodi Legationum propria. Haec edicimus et
statuimus, decernentes ut Apostolicae hae Litterae et nunc et in posterum vim
habeant. Contrariis nihil ostantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Martii, anno
MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana