Ad perpetuam rei memoriam. – Merito celebratur abbatiale
templum, quod, in loco Stams intra fines Oenipontanae dioecesis situm,
antiquitate, amplitudine, artificiosas operibus, maxime vero religione
commendatur. Quae quidem ecclesia, Beatae Mariae Virgini in Caelum assumptae et
Sancto Iοanni Baptistae sacra, una cum continenti monasterio Sacri Ordinis
Cisterciensis anno MCCLXIII est condita a Meinardo II, comite Tirolis; ubi et
sepulcra principum eius regionis exstant. Ab initio Romanico architecturae
genere illustris, deinde saeculo XVIII veste baroca, ut aiunt, induta, operibus
affabre factis, praesertim statuis ligneis, illa ornatur. Viget ibi pia animorum
alacritas, qua in re memorandus est etiam cultua insignium quarundam
reliquiarum. Quoniam autem anno proximo saeculum octavum ab eadem ecclesia
dedicata sollemni ritu recoletur, Venerabilis Frater Reinoldus Stecher,
Episcopus Oenipontanus, vota expromens abbatis et familiae monasticae Stamsensis
aliorumque sacri ordinis virorum necnon populi fidelis, Nos rogavit ut templum
illud ad dignitatem Basilicae Minoris eveheremus. Nos vero cupientes ut,
eiusmodi honore tributo, monachi illi ad lucra Christi impense quaerenda
confirmarentur et universe studium pietatis accresceret, his precibus libenter
obsecundare statuimus. Itaque, iis probatis, quae Sacra Congregatio pro
Sacramentis et Cultu Divino hac de re censuit, placet abbatiale templum
Stamsense in Basilicis Minoribus annumerara, factis iuribus et privilegiis
talium ecclesiarum propriis, dummodo servata sint ea quae per Decretum «De
titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII editum, observari
iubentur. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XVIII mensis Martii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana