Ad perpetuam rei momoriam. – Paucis sicut abhinc annis tantopere placuit
Paulo VI, decessori Nostro bo.me., iustissima de causa extollere dioecesis
Segobricensis-Castellionensis patronam Beatam Mariam Virginem «de Lledó» sex
completis saeculis ab inceptο ibidem eius cultu, ita pariter Nos iuvat hoc
tempore dilectae eidem communitati ecclesiali novum ac praestabile quidem decus
concedere sub eοdem Beatissimae Virginis Mariae praeclaro titulo. Pro explorato
habetur in tali dioecesi vetustum, idemque super vetustioris ruinas aedificatum,
sanctuarium extare eiusdem B. M. V. sub memorato titulo «de Lledó»
(hispanice «de Lidón») fidenter cultae iam inde ab ineunte saec. XIV, ut
etiam scripto est traditum, atque haud dubie magno in honore habitum. Sed, quod
plus interest, eo nomine appellatam B.M.V. Christifideles illius regionis
tanquam praecipuam apud Deum patronam venerari hucusque consueverunt eandemque
peculiarium ab unico hominum Servatore Christo Iesu impetrandarum gratiarum
conciliatricem invocare pergunt. Neque ullum est dubium quin eiusmodi sacra
aedes tantaeque patronae imago ibi asservita valde conferant per prοvidam
sollertemque industriam tum sacerdotum eidem templo addictorum tum ipsorum
sοdalium aliorumque adiutorum non solum ad cathοlicam multorum fidem alendam
christianamque inter eos caritatem fovendam sed etiam maioremque in modum ad
pietatem erga dulcissimam Redemptoris Matrem in tuto semper servandam magisque
in dies prospere augendam. Quibus cοnsideratis, Nos, qui pro munere Nostro
consilia capimus necnon propositi participamus, quibus verge dominici gregis
utilitati prospiciatur, concedendum esse putamus precibus venerabilis Fratris
Iosephi Mariae Cases Deordal, Episcopi et pastoris
Segobricensis-Castellionensis, qui iam pridem, sua simul suique cleri ac populi
expromens vota, poposcit ut nοminatum sanctuarium praestabili insigniretur
Basilicae Minoris titulo. Hac igitur de causa, ratam habentes relatam Nobis
sententiam Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino, cui res
delata erat, vi et potestate Nostra Apostolica per has Litteras perpetuumque in
modum sacram aedem, quam diximus, «B. M. Virgini de Lledó» pie dedicatam ad
gradum ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus omniaque ei tradimus iura et
privilegia quae ad cetera id genus templa pertinent, servatis tamen servandis
ad normam Decreti «de titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno
MCMLXVIII evulgati. Contrariis haud obstantibus. Has denique Litteras Nostras
religiose observari suosque nunc et in posterum effectus habere iubemus. Ad
occasionem vota etiam facimus, ut venerabilis Frater
Segobricensis-Castellionensis modo memoratus, qui tantum contulit ad
celeberrimum «B. M. Virginis de Lledó» templum eiusmodi honore honestandum,
iusto tandem gaudio ipse omnium primus laetetur in exoptato eventu publice suis
fidelibus declarando, ex quo quidem benefici fructus vel copiosiores manabunt;
quorum auspicem Apostolicam Benedictionem impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis
Martii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana