Ad perpetuam rei memoriam. – Quanta demum pietate ac fide quantoque honore
ac studio universa ecclesialis communitas de Aguas Calientes in Mexico
amplectatur et diu iam prosequatur magnis etiam in pompis Beatissimam Virginem
Mariam sub titulo insigni «Dominae Nostrae ab Assumptione» inde luculenter
ostentatur quod praecipua intra eandem dioecesim Marialis imago excolitur eodem
sub nomine apud cathedralem eadem, quam Decessor Noster Pius XII ad Basilicae
Minoris gradum evehendam curavit, quodque Sanctissima Dei Genetrix eiusdem
pariter appellationis dudum renuntiata est caelestis ipsa princeps patrona
totius fidelis populi de Aguas Calientes. Quibus rebus congruentem omnino rem
Venerabilis Frater Salvator Quezada Limón, Episcopus scilicet de Aguas
Calientes, ab hac expetivit Apostolica Sede, ut nempe liceret sibi Nostro nomine
et auctoritate sacrum diadema eidem simulacro imponere. Nos autem una cum ipso
praevidentes saluberrimum huius honoris ac ritus effectum in fidem et actionem
catholici illius populi, atque comprobantes omnia quae hoc de negotio statuit iam Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino secundum concessas sibi a Nobis
facultates, prorsus obsecundamus sic motis precibus ac propositis et hisce
proinde Litteris Nostraque auctoritate committimus Venerabili Fratri quem
diximus, Episcopo de Aguas Calientes Inunus coronandae ipsius imaginas «Dominae Nostrae ab Assumptione»
in dioecesis propriae cathedrali templo pro
Nobis veluti praesentibus ex formula praescripta. Non sine iustissima Nοs causa
confidimus illud nostro nomine adiectum rite diadema in posteros annos magnopere
sustentaturum pietatem marialem eiusdem carissimi Nobis Mexicana populi. Quae
vero his Litteris constituerimus rata validaque esse iubemus contrariis rebus
quibuslibet minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Martii,
anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana