IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUI SEMPER
SINITUR IMAGO B. V. M. VULGO «NUESTRA SEÑORA DE LA ESPERANZA»
IN SEDE S. ANNAE DE TRIANA DIOECESIS HISPALENSIS, REDIMIRI
Ad perpetuam rei memoriam. – Qui semper castissimam Virginem Mariam, Christi
Matrem amabilem, toto corde dileximus, aequo semper animo ea coepta aut inimus
aut ineunda probamus, e quibus amplior tantae Virginis gloria promanet: non
solum enim decus Matris in beatissimum Filium recidit, qui omnis nobilitatis
eius causa est, sed beatae Mariae Virgini redditus honor semper humano generi
limpidissimus gratiarum fons fit atque principium. Cum ergo Venerabilis Frater
Carolus Amigo Vallejo, Archiepiscopus Hispalensis, ab hac Apostolica Sede, suo
clerique populique nomine, petierit ut Venerabilis Frater Noster Iosephus M.
Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Bueno Monreal, olim Archiepiscopus
Hispalensis, redimere sineretur sacram Imaginem B. M. V. quam populus antiqua
religione prosequitur in aede S. Annae de Triana, in urbe Hispali: hoc enim
tum Patri illi Cardinali magno fore gaudio, qui Mariam Virginem summa pietate
colit, tum gregi Christi stimulo ad fidern intendendam; Nos, re qua oporteret
consideratione reputata, libenter in eius sententiam concedimus. Quae cum ita
sint, iis probatis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino de re
statuit, animo permittimus ut Venerabilis Frater Noster, cuius mentionem
fecimus, Nostro nomini; atque auctoritate, intra Missae sollemnia, qua hora ac
die velit, sacram Virginis Imaginem «Nuestra Señora de la Esperanza» coronare
possit, statuta caerimonia. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum quod gessimus
in divinae Matris laudem tum sacro Hispalensi Pastori, tum Venerabili Fratei
Nostro, qui Christi Matrem redimet, tum clero populoque perillustris Ecclesiae
Hispalensis felix, faustum, fortunatumque sit.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Aprilis,
anno MDCCCCLXXXIII, Poiitificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana