IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
MARIAM VIRGINEM
SINITUR IMAGO B. V. M. QUAE EST IN PAGO KRYPNO,
ARCHIDIOECESIS VILNENSIS IN BIAŁYSTOK, CORONARI
Ad perpetuam rei memoriam. – Mariam Virginem, castissimam Christi Matrem
atque florem convallium pulcherrimum, fuisse ubique tot per saecula summa
religione veneratam, cum cetera multa, tum etiam aedes, eius nomini sacrae
ostendunt, atque imagines christianum orbem stellantes. Inter has vero est
antiquissima illa beatae Matris effigies annumeranda, cara Polonis, quae in pago
vulgo Krypno, in archidioecesi Vilnensi, multis iam saeculis a popolo pie
sancteque colitur. Ad eam enim subeunt turmae fidelium filiorum more
precantium; ab illa innumera beneficia ac prodigia manarunt, ut memoriae mille
testantur; illam tota regio veneratur, sic ut nati parentem, non sine magno
fidei emolumento atque incremento pietatis. Ceterum tot in adversis sanctissima
Mater, in illo imagine picta, fons fuit omnibus solatii et consolationis. Qua
re, cum Venerabilis Frater, Eduardus Kisiel, Episcopus titulo Limatensis,
idemque Administrator Apostolicus archidioecesis Vilnensis in Białystok, in
Polonia, ab hac Apostolica Sede petierit, etiam e cleri atque populi sententia,
ut Imago sancta, de qua est sermo institutus, Nostro Nomine et auctoritate
pretioso diademate redimire posset, Nos, re bene considerata, rati posse id
cultum et amorem augere erga caelestem Reginam, libenter concedimus ut
Venerabilis Frater Eduardus Kisiel, seu quem ipse delegaverit, Imaginem B. M.
V. quae Krypni colitur, Nostro nomine et auctoritate coronet sic ut petitum
est, sollemni ac stata caerimonia, quo die velit. Contrariis nihil obstantibus.
Ceterum quae agimus, tum sacro gregi tum piissimo eius Pastoris prosit.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Aprilis,
anno MDCCCCLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana