Ad perpetuam rei memoriam. – Quanta religione et amore Polonus populus,
ducibus Episcopis, Mariam, Christi Matrem castissimam, per aetates prosecutes
sit ac prosequatur, tum innumera tempia ostendunt, sanctissimae Dei Parenti
sacra, tum etiam pulcherrimae beatae Matris imagines hic illic veneratae,
terram illam stellantes. Neque sane umquam Polonos paenituit se tantopere Mariam
honorasse, quam profecto tot in pacis discriminumque casibus, non modo patronam
fidissimam, sed et matrem sollicitam esse senserunt. Hanc ob rem, cum
Venerabilis Frater Alfonsus Nossol, Episcopus Opoliensis, iam ab hac Apostolica
Sede suο clerique populique nomine petierit ut Imago beatae Marine Virginis,
quae ibi loci, in cathedrali templo colitur, pretioso diademate redimiri posset,
Nos, quibus haud ignota historia, prodigia, pietas egregia populi erga amabilem
Christi Matrem, tanta arte ac fide in imagine illa adumbratam, nimirum pro certo
habentes concessum privilegium posse pietatem in pectoribus alere ad dioecesis
profectum, quam aequissimo animo admotae postulationi concedimus. Placet igitur
pictam Imaginem beatissimae Dei Matris Opoliensis, quam diximus, nomine et
auctoritate Nostra redimiri pretioso diademate, stata ac sollemni caerimonia,
qua die et hora opportunior visa fuerit. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum,
per occasionem Mariam, Matrem omnium dulcissimam in vota vocamus, ut, quae
Polonorum Regina dignata est appellari, tum ad populum, tum etiam ad sollertem
industriumque Pastorem benigna respiciat.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Aprilis,
anno MDCCCCLXXXIII, Sanctissimae Redemptionis Nοstrae Iubilaeo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana