Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles Nucerini Paganorum ac praesertim
sodales saecularis Instituti cui nomen vulgo «Pia Unione Ammalati Cristo
Salvezza» peculiari cultu venerantur imaginem Beatae Mariae Virginis «Santa
Maria della Purità» appellatae quae decimo septimo saeculo, rogante moniali
Venerabili Seraphina a Deo, Carmelitis Sororibus in eadem urbe episcopali
degentibus donata fuit a Praeside Camerae Neapolitani Regis. Hoc igitur anno
cum, ut allatum est, ter centenaria ibidem agantur sollemnia, Venerabilis
Frater Iolandus Nuzzi, Episcopus Nucerinus Paganorum, datis litteris die XVI
mensis superioris Aprilis, cleri populique sui referens vota, a Nobis enixe
postulavit ut illa clarissima imago Nostro nomine et auctoritate pretioso posset
diademate coronari. Nos vero singulare benevolentiae Nostrae documentum isti
dilectae communitati cupientes largiri, per has Apostolicas Litteras Venerabili
Fratri Nostro Iosepho S. R. E. Cardinali Casoria, Praefecto Sacrae
Congregationis pro Sacramentes et Cultu Divino, eas partes libentes committimus
ut imagine Beatae Mariae Virginis, quam diximus, Nostro nomine et auctoritate
pretiosam impοnat coronam, iuxta probatum liturgicum ritum. Minime autem
dubitamus quin concessus honor in religionis bonum inque populi spirituale
emolumentum bene vertat; pariterque fore confidimus ut eius loci incοlae, quin
immo totius Nucerinae Paganorum dioecesis fideles ad gloriosam Dei Genetricem
colendam magis usque infiammentur atque novis vinculis cum hac beati Petri Sede,
omnium Ecclesiarum Matre, coniungantur. Contrariis quibusvis rebus neutiquam
obsistentibus. Ceterum, capta occasione, Deum eiusque castissimam Matrem in
vota vocamus ut tum Venerabilem Fratrem Nostrum Iosephum S. R. E. Cardinalem
Casoria aequissimis respiciant oculis, tum Venerabilem Fratrem Nucerinum
Paganorum Antistitem clerumque populumque Nobis carissimos donis omne genus
accumulent.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Maii,
anno Iubilaei reparatae salutis MCMLXXXIII, Pοntificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana