The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTUM TURIBIUM

SANCTUS TURIBIUS EPISCOPUS LIMANUS EPISCOPORUM
AMERICAE LATINAE PATRONUS CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctum Turibium de Mogrovejo, Episcopum Limanum, qui altera dimidia parte saeculi XVI et ineunte saeculo XVII Christi fidelibus sibi commissis flagrantissimo consuluit studio et vitam religiοsam cunctae eius regionis impensissime fovit simulque indigenarum maximam egit curam, Episcopi Consilii Latini Americani peculiari cultu prosequuntur.

Eam ob causam Venerabilis Frater Antonius Quarracino, eiusdem Consilii Praeses, exceptis Episcοporum communibus votis, electionem Sancti Turibii de Mogrovejo in Patronum omnium Episcoporum Americae Latinae ratam habuit et instanter postulavit ut ea electio et adprobatio confirmaretur secundum normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum propriis recognoscendis», n. 30. Nos igitur, cum constet utramque ad iuris praescriptum esse peractam, ex Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino sententia, preces propenso animo exaudimus et suprema Nostra Apostolica potestate et auctοritate Sanctum Turibium de Mogrovejo omnium Americae Latince Episcoporum apud Deum Patronum declaramus et confirmamus, omnibus iuribus et privilegiis liturgicis concessis iuxta rubricas, fore confisi ut, sicut hic Sanctus est pro eis caelestium gratiarum deprecator, ita et ii sacri Praesules pastorales ministerii de eo capiant exemplum. Contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Maii, anno Domini MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 

top