Ad perpetuam rei memoriam. – «Maiorem hac dilectionem
nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis» (Io 15, 13). Haec verba
Domini, qui «pro omnibus mortuus est» (2 Cor 5, 15) atque adeo id quod docuit,
vitae exemplo comprobavit, singularem in modum transferri possunt ad sacros
pastores, qui, eius vestigia secuti, munere suo indefatigabili alacritate sunt
functi atque pro ovibus «animam suam posuerunt». De his, qui moriendo
vicerunt, merito gloriatur mater Ecclesia, virtutum altrix indeficiens. Horum in
numero habetur Aloisius Versiglia, episcopus, qui terram Sinensem sanguine suo
fecundavit. Natus die V mensis Iunii anno MDCCCLXXIII in pago, cui vulgare nomen
Oliva Gessi, intra fines Derthonensis dioecesis posito, ut alumnus receptus
est in domum principem Congregationis Sancti Francisci Salesii in urbe Augusta
Taurinorum, de via vitae, quam esset initurus, nondum cogitans; ubi eius
condiscipulus fuit beatus Aloisius Orione. Exemplum virtutum sancti Ioannis
Bosco, qui tum temporis adhuc vivebat, et Spiritus missionalis, quo communitas
illa Salesiana fervebat, alumnum Aloisium Versiglia impulerunt, ut in eam
Congregationem ascriberetur. In qua anno MDCCCXCVIII in manus beati Michaelis
Rua vota perpetua nuncupavit. Romae in Pontificia studiorum Universitate
Gregoriana ad philosophica incubuit studia, interea in re spirituali semetipsum sedulo exercens et prima experimenta faciens apostolatus inter iuvenes. Post
mature susceptum sacerdotium iussus est magistrum novitiorum agere in oppido
Gentiano, quo in munere versans teneros animos ad vitam spiritualem et ad
sacerdotalia officia egregie composuit necnon ardore apostolico inflammavit.
Tamen semper opus missionale sitiebat. Tandem anno 1915 assecutus est, quod
optabat: beatus Michael Rua eum, una cum nonnullis sodalibus, misit in Sinas,
primam videlicet manum Salesianorum, qui ibi dominicum agrum excolerent.
Aloisius initio in urbe Macao missionales labores suscepit, ubi catholicam
communitatem fidelium magnopere provexit, singulares curas leprosis adhibuit,
«pater orphanorum» est vocatus. Cum anno MCMXVIII Vicariatus Apostolicus de
Schiuchow Societati Salesianae a Sede Apostolica crederetur, Aloisius
Versiglia, licet invitus, nominatus est Vicarius Apostolicus et die IX mensis
Ianuarii anno MCMXXI ordinatus episcopus. In novo operis missionalis campo verum
pastorem se praebuit, qui in Evangelio et sancti Pauli epistulis describitur:
fuit enim vir simplex, bonus, ad omnium necessitates se accommodans, magis pater
ac frater sodalium quam moderator, strenuus ac promptus ad incepta ineunda,
indefatigatus in laboribus sustinendis, ut paucis dicamus, verus pastor bonus,
qui intima pietate externam alebat operositatem neque aliud quaerebat quam Dei
gloriam eiusque Regni propagationem inter gentes. Unde feliciter accidit ut
numerus christianorum triplicaretur, opera religiosa et socialia valde
augerentur, seminarium conderetur. Aloisius, nulli parcens labori, stationes
missionales visitabat inter difficultates politicas gravissimes: eius cymba,
qua saepe utebatur ut habitatione, sacello, pulpito, imago erat Ecclesiae, inter
fluctus exasperati maris navigantis. Hic vir, qui totus fuit in agendo, simul,
praesertim ultimis vitae annis se dedit contemplationi, coluit coniunctionem cum
Deo et orandi consuetudinem, paenitentiam egit. Ita se ad martyrium componens,
quondam dixit ad sodales: «Si Deus victimam poscit pro bono missionis, ecce
me, sum paratus». Die XXV mensis Februarii MCMXXX cum ad visendam stationem
missionalem Lin Chow una cum sodale Callisto Caravario et nοnnullis alois, inter
quas tres fuerunt puellae, cymba veheretur, a praedonibus est captus. Qui cum,
prava cupiditate flagrantes, iisdem puellis male uti vellent, Aloisius omnibus
viribus, una cum praedicto socio, est conatus earum integritatem tueri. Quam ob
rem a flagitiosis primo est fustibus caesus, deinde plumbea glande perfossus:
bonus pastor in Christi sequela pro ovibus sibi concreditis mortem obire non
dubitavit. Post cruentam necem fama martyrii, quod intrepidus episcopus
subiisset, statim inerebruit. Quapropter in Vicariatu Apostolico Sciaoceuvensi
processus ordinaria auctoritate est instructus. Deinde, servatis de iure
servandis, Pius PP. XII commissionem introductionis causae, quemadmodum moris
est, die XIII mensis Iunii anno MCMLXII manu propria signavit. Deinde instituti
sunt processus apud curias ecclesiasticas Sciiamchiamensem, seu Honcongensem,
et Taurinensem, quorum iuridica vis agnita est per decretum Sacrae tunc Rituum
Congregationis die V mensis Iunii anno MCMLXIII latum. Servato deinde iuris
ordine, apud Sacram Congregationem pro Causis Sanctorum instituta est
disceptatio de martyrio huius Servi Dei eiusque sodalis Callisti Caravario,
atque Franciscus Cardinales Carpino, causae ipsius ponens seu relator, in
Plenario Coetu, anno MCMLXXVI habito, dubium proposuit: An constet de martyrio
eiusque causa et de signes seu miraculis in casu et ad effectum, de quo agitur.
Paulus PP. VI, post acceptam relationem, die XIII mensis Novembris eodem anno de
martyrio et martyrii causa constare declaravit. Nos vero, attenta item relatione
Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum, a praescripto canonis 2116.2
Codicis Iuris Canonici dispensavimus ac diem statuimus ad sollemnem
beatificationem amborum martyrum celebrandam. Hoc igitur die, in area ante
Petrianam Basilicam patente, hanc formulam inter sacra protulimus: a Vοs, vota
Fratris nostri Ioannis Baptistae Cheng-chung Wu, episcopi Sciiamchiamensis,
necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque Christifidelium
explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate
Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Aloisius Versiglia
et Callistus Caravario, Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum
die ipsorum natali vigesimo quinto mensis Februarii, in locis et modis iure
statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti». Habita deinde oratione consueta de horum martyrum vita et virtutibus,
eos et venerati sumus et summa religione primi invocavimus. Quae vero per has
Litteras statuimus, ea firma sint in perpetuum, contrariis quibusvis nihil
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Maii,
anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana