Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUOD IPSUM

FIT POTESTAS ROMANI PONTIFICIS NOMINE AUCTORITATEQUE
REDIMIENDI SERTO PRETIOSO SIGNUM BEATAE VIRGINIS MARIAE
A ROSARIO SIVE A FLAGELLO IN SANCTI DOMINICI SANCTUARIO
APUD «SORIANO CALABRO» DIOECESIS MILETENSIS

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quod ipsum sacellum Decessores iam nonnulli Nostri benevolentia antehac sua magnaque munificentia exornaverunt – videlicet Sancti Dominici in communiter dicto loco «Soriano Calabro» ipsius dioecesis Miletensis –, hoc Nos pariter tempore iuvat convenienter honestare et quidem sub Beatissimae Dei Genetricis Mariae nomine cui totum pontificatum Nostrum peculiari ab initiis modo devoveri volumus. In eo nempe venerabili sacrario plus ducentos iam annos custoditur diligentia Fratrum Dominicianorum excoliturque populorum circumcirca degentium pietate simulacrum Dominae Nostrae a Rosario, ad quam ex subsequenti ereptam terrae motu titulus Dominae Nostrae a Flagello opportune accessit. Cum igitur in hunc ipsum Annum Reparatae Salutes incidat ducentesimi etiam anni memoria eiusdem naturae cladis, petivit Venerabilis Frater Dominicus Tarcisius Cortese, Episcopus scilicet Miletensis, ut marialis illa imago insigniore quodam novo augeatur decore, unde cultus Christi Matris increscat ac fidei christianae bona et exempla in Maria perspecta clarius emineant, unde etiam catholicorum fidelium conscientiae plenius informentur ac sollertior dignitatis hominum cura ab omnibus habeatur. Perlibenter ergo Nos preces illas suscipientes ac ventura inde commoda populi christiani providentes facultatem legitimam facimus Venerabili Fratri Nostro Mario Aloisio S. R. E. Cardinali Ciappi, Ordinis Praedicatorum sodali ipsique constanti Deiparae Virginis cultori, ut Nostro nomine et auctoritate signum illud Mariae a Rosario sive a Flagello in sanctuario Sancti Dominici apud «Soriano Calabro» dioecesis Miletensis pretioso diademate redimiat secundum ritus formulamque praestitutam. Hoc autem concedentes beneficium firmiter futurum esse confidimus ut tum superiorum gratiarum per Virginem Mariam impetratarum recordatio tum renovatio animorum valde nimirum prosit marianae pietatis fiori malori ac prosperatati non solum in communitate illa ecclesiali Miletensi verum universa in regione Vibonensi.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Iunii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSΤIΝUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana