IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUANTAE UTILITATI
SANCTA ANNA, B. M. V. GENETRIX, CASERTANAE
CIVITATIS
CAELICA PATRONA CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. Quantae utilitati Populo Dei fuerit Sanctorum
cultus in eosque pietas etiam ecclesialis communitas Casertana probe novisse
videtur. Illa enim non solum Sanctum Sebastianum apud Deum Patronum ab
immemorabili, verum etiam Sanctam Annam, B. M. V. genetricem, saeculari iam
consuetudine tamquam caelestem Patronam notabili venerationis cultu prosequitur.
Hac de causa venerabilis Frater Vitus Roberti, Archiepiscopus-Episcopus
Casertanus, communibus cleri populique votis auditis, electionem, ab antiquo
quidem habitam et in praesentia firmissime renovatam, Sanctae Annae ut civitatis
Casertanae apud Deum Patronae rite sua auctoritate approbavit nuperque ab
Apostolica hac Sede ut eiusmodi electio confirmaretur poposcit. Nos igitur de
sententia Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino, quam ratam
habemus, deque plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae, cum res sint ad
statutum ius peractae, Sanctam Annam, Beatae Mariae Virginis genetricem,
civitatis Casertanae apud Deum Patronam confirmamus, cunctis adiectis iuribus ac
liturgicis privilegiis secundum memoratae Sacrae Congregationis Instructionem «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis
recognoscendis» sub n. 30. Contrariis quibuslibet rebus haud obstantibus.
Volumus praeterea ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque nunc et
in posterum effectus habeant.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Iulii,
anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana