Sanctum Eligium episcopum sodales Academiae Argentinae
artis Nomismaticae et Nummariae peculiari et assiduo prosequuntur cultu. Eam ob
causam Venerabilis Frater Noster Carolus S. R. E. Cardinalis Aramburu,
Archiepiscopus Bonaërensis, Conferentiae Episcopalis Argentinae Praeses,
communibus exceptis votis, electionem Sancti Eligii in Patronum apud Deum
sodalium eiusdem Academiae ratam habuit, et instanter postulavit ut ea electio
et adprobatio confirmarentur secundum normam «Instructionis de Calendariis
particularibus atque Officiorum et Missarum propriis recognoscendis», n. 30.
Nos igitur ex Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino sententia,
cum constet electionem et adprobationem pro iuris praescripto esse factas,
propenso animo, precibus auditis, ex Nostra Apostolica potestate Sanctum Eligium
episcopum Patronum apud Deum declaramus et confirmamus sodalium Academiae
Argentinae artis Nomismaticae et Nummariae, omnibus iuribus et privilegiis
liturgicis iuxta rubricas concessis, fore confisi ut data gratia sodalium
studium doctrinae augeat et religioni faveat. Contrariis quibuslibet non
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XI mensis Iulii, anno
Domini MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana