The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INDE AB IPSIS

VENERABILI DEI SERVAE URSULAE LEDOCHOWSKA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Inde ab ipsis exordiis Ecclesiae «fuerunt viri ac mulieres, qui per praxim consiliorum evangelicorum Christum maiore cum libertate sequi pressiusque imitari intenderunt, et suo quisque modo vitam Deo dicatam duxerunt, e quibus multi, Spiritu Sancto afflante, vel vitam solitariam degerunt, vel familias religiosas suscitaverunt, quas Ecclesia sua auctoritate libenter suscepit et adprobavit. Unde e consilio divino mirabilis varietas coetuum religiosorum suecrevit, quae valde contulit, ut Ecclesia non solum ad omne opus bonum instructa (cf. 2 Tim 3, 17) et ad opus ministerii in aedificationem Corporis Christi (cf. Ephes 4, 12) parata sit, sed etiam variis donis filiorum suorum decorata appareat sicut sponsa ornata viro suo (cf. Apoc 21, 2), per quam innotescat multiformis sapientia Dei (cf. Ephes 3, 10) (Perfectae Caritatis, n. 1). Inter mulieres autem quae, nostris temporibus, vitam Ecclesiae locuplentes, novam familiam religiosam Spiritus Sancti instinctu suscitaverunt, annumeranda est Ursula Ledóchowska, Fundatrix Congregationis quae sub titulo «Ursulinarum Ss. Cordis Iesu Agonizantis» ab Ecclesia est approbate. Famula autem Dei, quae a suis Iulia Maria appellabatur, die XVII Aprilis, anno MDCCCLXV nata est in oppido Loosdorf, intra fines dioecesis Sancti Hippolyti, in Austria. Originem per patrem Antonium ducebat ab antiqua nobilique stirpe Polona; matrem autem habuit Helveticam Comitem Iosepham de Salis-Zizers. Qui parentes, cum educationem religiosam et litterariam filiae primo in piissima familia summopere curavissent, deinde eam crediderunt Instituto Beatae Mariae Virginis in urbe Sancto Hippolyto sito. Ibi Iulia Maria pietate, probitate, morum urbanitate, item industria et ingenii acumine ita excelluit, ut eius nomen in libro aureo scholae inscribi mereretur. Anno autem MDCCCLXXXIII Serva Dei parentes secuta est ad vicum Lipnica Murowana penes Cracoviam, ubi Antonius Comes cum praedium emisset, eidem in multis negotiis auxilio fuit, haud neglectis rudium incolarum formatione religiosa et civili, pauperumque sorte. Cum vero anno MDCCCLXXXV lues malae pusulae ibi sororem graviter affecisset maiorem natu (Mariam Teresiam, dicimus, futuram Fundatricem Sodalitii a Sancto Petro Claver, a Paulo VI catalogo Beatorum adscriptam), ei heroica sui abnegatione et animi generositate adstitit, sicut etiam patri, qui eodem morbo insanabili mox abreptus est. Cumque iam dudum Iulia Maria divinam vocationem ad vitam religiosam percepisset, eam tandem, obtento morientis patris consensu, et rebus familiae rite compositis, die XVIII Augusti, anno MDCCCLXXXVI, sequi potuit, monasterium ingrediens S. Ursulae Cracoviense. Tirocinio ergo expleto, et sollemni professione facta trium consiliorum evangelicorum, educations iuventutis in schola suo coenobio adnexa destinata est, et statim alumnarum venerationem et amorem adepta. Quadraginta annis nondum expletis, die II Iulii, anno MDCCCCIV, Ursula Ledóchowska electa est monasterii Moderatrix, in eoque multum adlaboravit, ut constitutionem eiusdem aptaret normis a Pio X datis. Insuper necessitatibus temporis serviens, Cracoviae pro puellis primum in Polonia collegium aperuit Universitarium a religiosis sororibus regendum; et paucos post annos, expleto regiminis tempore, desiderio Pii X satis factura, Petroburgi moderationem convictus pro puellis catholicis assumpsit, in cuius utilitatem anno MDCCCX, sedem auxiliarium «Merentähti» seu «stellam maris» dictam, apud sinum maris Finnici, aperuit. Quo autem melius incolis huius pauperis regionis serviret, sicut iam prius sermonem Russicum, ita difficilem Finnorum quoque linguam perfecte addidicit. Initio primi belli omnium gentium, e territoriis Russicis eiecta, Mater Ursula longa et laboriosa itinera per totam paeninsulam Scandinavam aggressa est, ut pecuniam pro victimis furoris bellici colligeret; atque una cum suis sororibus religiosis penes Aalborg in Regno Daniae curam gessit septuaginta circiter orphanorum Polonorum. Conflagratione illa tandem anno MDCCCCXVIII finita, Serva Dei conata est ut sua Domus Petroburgensis, quae vigore specialium facultatum Summi Pontificis Pii X tamquam monasterium sui iuris exstiterat, cum incipiente Unione Monasteriorum S. Ursulae in Polonia iure coniungeretur. Sed in cassum. Qua de re, suadentibus fratre eius Vladimiro Ledóchowski, Praeposito Generali Societatis Iesu, atqne futuro Pontifice Pio XI, Achille Ratti, qui munere Nuntii apostolici in Polonia fungens, Matrem Ursulam eiusque indefessam navitatem apprime noverat, cogitare coepit de novo Instituto religioso condendo, cui, multis impedimentis heroice superatis, ipse Pius XI, die IV Iunii, anno MDCCCCXXIII, decretum laudis, die vero XXI mensis Novembris, anno MDCCCCXXX, supremam adprobationem libentissime concessit. Electa vero Moderatrix Generalis, Serva Dei solida iecit fundamenta pietatis nascentis Congregationis, quae brevi temporis spatio mirandum prorsus incrementum habuit, praesertim in pauperrimis Poloniae Orientalis regionibus, sed etiam in Gallia, in urbe Roma, aliisque locis. Ac multae quidem recenseri possunt rationes quae hanc mirabilem expansionem fertilissimamque navitatem novae huius religiosae familiae explicent: inprimis eminens Matris Ursulae ingenium et facultas gubernandi, acuta perceptio rerum pastoralium, tantopere in singulis societatibus diversarum et rapido progressu mutantium. Item voluntas sese illis adaptandi; tandem, celeritas et audacia adhibendi nova apostolatus instrumenta ad regnum Dei in terris efficacius diffundendum. Ast hae solae rationes haud explicent felicem inceptorum Servae Dei exitum. E contrario, dummodo haec omnia in luce fidei considerentur, statim patet Ursulam Ledóchowska fuisse instrumentum Deo coniunctum, quippe quae se totam generose Deo devovisset, Deus vero earn sibi et suo servitio in Eclesia consecravisset (cf. Lumen Gentium, n. 44). Divinae vocationi respondens, mortua peccato et mundo renuntians, haec exemplaris mulier religiosa, totam vitam suam Dei famulatui mancipavit, ipsum tamque unum necessarium sequens (cf. Perfectae caritatis, n. 5). Cum autem haec sui ipsius donatio ab Ecclesia suscepta esset, eius etiam servitio se scivit addictam (cf. ib.), ita ut tota eius vita religiosa spiritu apostolico imbuta fuerit, tota vero eius actio apostolica religioso spiritu informata (cf. ib., n. 8). Post acerbissimum morbum heroica patientia toleratum, Dei famula piissime obiit Romae, die XXIX Maii, anno MDCCCCXXXIX, sereno vultu, sicut iam antes constanter in vita sua gaudio vere christiano responsum beneplacitis Dei dederat. Cum autem post obitum, eius lama sanctitatis percrebruisset, iam de honoribus Sanctorum ei decernendis per Causam, actum est. Post ergo processus ordinaria potestate actos in Curiis Romana, Cracoviensi atque Vivariensi, annis MDCCCCXXXXVIIII­MDCCCCLVII celebratos, scriptaque illius rite examinata annis MDCCCCLXVI et MDCCCCLXXXI, iam Causa introducta est, die XV Octobris, anno MDCCCCLXXXI. Concessa autem dispensatione a celebrando processu apostolico de virtutibus, atque facto decreto de omnium processuum iuridica forma ac validitate, die X Decembris, anno MDCCCCLXXXII, iam instante dilecto Filio Paulo Molinari, S.I. legitimo Causae Postulatore, Romae de virtutibus Servae Dei agi coeptum est; atque iusta disceptatione habita, iussimus decretum apparari, atque die XIV Maii, anno MDCCCCLXXXIII, pronuntiavimus constare de virtutibus eius theologalibus atque cardinalibus, in gradu heroico. Erat tamen etiam quaestio agenda miraculorum. Ac duce quidem sanationes propositae sunt examinandae, quae intercedente Famula Dei patratae a Deo dicebantur. Quarum una Ioanni Kołodziejski facta fuerat carpentario, qui anno MDCCCCXLVI sanatus est improviso a laceratione et contusione brachii sinistri, cum fractura ulnae gravibusque laesionibus ischaemicis texturae interioris brachii; altera vero accidit Magdalenae Pawlak (in sua religiose Mariam Danuta vocabant), quae a «pancitopenia cum diathesi haemorrhagica thrombo-citopenica improviso anno MDCCCCXLVI sanata est; tametsi medici de utroque infaustam prognosim edidissent. De miris his sanationibus ante Cracoviae processus est instructus in Curia archiepiscopali; deinde, post probatam utriusque disceptationis formam iuridicam atque validitatem, Romae, apud Sacram Congregationem pro Causis Sanctorum. Re vero ad normas peracta, die IX Iunii anno MDCCCCLXXXIII ediximus sollemniter: «Constare de duobus miraculis, Venerabili Ursula Ledóchowska intercedente, a Deo patratis». Post autem haec iam iter patuit ad Ursulae Ledóchowska beatificationem, ad quam hunc diem statuimus. Hodie ergo Posnaniae, capta hac itineris Nostri in Poloniam occasione, rogante Venerabili Fratre Nostro Francisco S. R. E. Cardinali Macharski, frequentissima Religiosarum Ursulinarum, cleri, populi, Patrum Cardinalium, Episcoporum, corona, apostolica Nostra suffulti potestate, formulam beatificationis Polono sermone pronuntiavimus, quam hic subicimus: Spełniając życzenie naszego Brata Franciszka Kardynała Macharskiego, Arcybiskupa Krakowskiego, oraz wielu innych Braci w Biskupstwie, jak i licznych wiernych, po wysłuchaniu zdania Świętej Kongregacji Spraw Kanonizacyjnych, Naszą, Powagą Apostolską ogłaszamy, że Czcigodna Sługa Boża Julia Maria, w zakonie Urszula Ledóchowska, założycielka Zgromadzenia Sióstr Urszulanek Serca Jezusa Konającego, otrzymuje z dniem dzisiejszym tytuł Błogosłowionej, a jej święto będzie można obchodzić 29 maja, w dniu jej narodzin dla nieba, w miejscach i w sposób określony przez Prawo. W imię Ojca i Syna i Ducha Świętego. Amen. Post haec novam Beatam invocavimus; de cuius vita mox locuti sumus, atque egregiam virtutem imitandam proposuimus, laeto sane animo, populo. Contrariis nihil obstantibus.

Posnaniae, in Polonia, sub anulo Piscatoris die XX mensis Iunii, anno MDCCCCLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 

top