Ad perpetuam rei memoriam. – «Gloriabor in infirmitatibus
meis, ut inhabitet in me virtus Christi» (2 Cor 12, 9). Quae Paulus Apostolus,
stigmata Domini Iesu in corpore suo portans (cfr. Gal 6, 17), laetabundo animo
asserebat, consilium Dei proferens, qui infirma mundi eligit ut confundat fortia
(cfr. 1 Cor 1, 27), Venerabilis Dei Famulus Raphaël a S. Ioseph, sodalis Fratrum
Discalceatorum B. Mariae V. de Monte Carmelo, ad se retulit, qui Christum in
ferenda Cruce secutus fideliter, vitae et gaudii paschalis quodammodo fons pro
fratribus factus est. Vilnae die 1 mensis Septembris anno 1835, e gente
Kalinowski ortus, die 9 eiusdem mensis baptizatus est et Ioseph appellatus. In
studia incubuit apud Vilnense nobilium alumnοrum Institutum, deinde apud
agronomicam Hory-Horki scholam; tandem annis 1853-1857 Petropoli, in militaris
architecturae Academia, ubi curriculo summa cum laude absoluto, mathematicis
disciplinas docendis est destinatus. Anno 1860 dux ex principibus exercitas
Russici est renuntiatus et oppido munito Brest Litowski addictus. Anno 1863
tamen, ex amore patriae, omni libertate destitutae, iis se adiunxit qui contra
Russicum oppressorem insurrexerant, administer bello gerendo constitutus.
Paucis post mensibus, Vilnae a militibus Imperatoris Russοrum est comprehensus
et capitis damnatus; sententia vero mortis est in exilium in Siberiam commutata,
ibique per decennium laboribus coacte perficiendis est multatus, poenam in locis
Ussolé et Irkutsk maxima animi patientia et ardenti fide, iugis orationis
spiritus nisa, solvens. Libertate anno 1874 donatus, triennioque Venerabili Dei
Famulo Augusto Czartoryski, principi, instituendo emenso, anno 1877 Ioseph
Kalinowski in Ordinem Carmelitarum Discalceatorum Graecii, in Austria, ingressus
nomine capto Raphaële a S. Ioseph sacra ibi professionis vota die 26 mensis
Novembris anno 1878 nuncupavit. Tirocinio theologico Iaurini, in Hungaria,
laudabiliter exacto, die 15 mensis Ianuarii anno 1882 presbyter Czernae, in
Polonia, factus est. Diutina crucis experientia quasi aurum in fornace probatus
(cfr. Sap 3), aetatis provectae nulla ratione habita, honoribus et meritis
quibus in saeculo fruitus fuerat viriliter spretis, ultimus inter fratres esse
voluit, nihil umquam antiquius habens, quam ut ad altissimam cum Deo
coniunctionem, iuxta Carmeli Teresiani instituta contenderet, pro fratribus
omnibus, praesertim sontibus atque ab Ecclesia seiunctis, seipsum piacularem
hostiam offerret, die noctuque pro salute hominem cum Domino quodammodo, sicut
Iacob Patriarcha (cfr. Gen 3, 25-29) decertans, vim precationum et meritum per
corporis afflictationem adaugens, semperque Deiparam Virginem, cuius cliens
addictissimus fuit, supplicibus precibus obsecrans. Materno illius fretus
auxilio, sui Ordinis restaurationis in Polonia auctor fuit, coenobio etiam
Wadowiciis e fundamento exstructo, et sacrarum virginum Carmelitidum
Excalceatarum multiplicatis asceteriis, quibus regendis est praepositus. Magna
hominum experientia praeditus, prae cunctis iuvenes, pauperes, infirmos,
humilioris generis fratres, in quibus Christum conspiciebat, impense dilexit.
Peccatoribus, e longinquis etiam Poloniae imo et Rumaniae regionibus
advenientibus, sacramento Paenitentiae expiandis integrum dicabat diem, quo
ministerio, boni Pastoris exprimens imaginem et spiritum, ad perfectionem
operibus confirmandam urgebat et ad Christum sequendum, iuxta propriam cuiusque
vocationem, fortiter hortabatur, precibus, consiliis, sancta amicitia
paenitentes sustinens. Verus «Reconciliationis martyr», ut illum vocavimus,
innumeris fratribus in perfectionis itinere comes amantissimus fuit, qui
Raphaëlem Kalinowski Dei amicum, sancta spe divitem, ex fide viventem
venerabantur et praedicabant. Eos inter Venerabilem Dei Famulum Albertum
Chmielowski commemorare liceat, qui eum fratrem, amicum, consiliarium
desideratissimum habuit, quo suadente, Sanctum Ioannem a Cruce magistrum
assumpsit et fratribus sororibusque Institutorum suorum proposuit. Miro sane
Providentiae consilio factum est, opinamur, ut simul nunc inter Beatos Caelites
adnumerati sint, ii nempe qui, uno spiritu et corde, fideli evangelicarum
virtutum exercitatione, et Deo et fratribus sanctissime servierunt. Venerabilis
vero Raphaël, pientissime Wadowiciis die 15 mensis Novembris anno 1907 de hoc
mundo transivit ad Patrem, eiusque corpus Czernae humatum est. Sanctitatis fama
qua vivus Dei Famulus celebratus est, miris etiam suffulta a Deo, eius
intercessioni tributis, post mortem increvit. Inquisitionibus autem Ordinariis in
Curia Cracoviensi annis 1934-1938 celebratis, de scriptis Servi Dei anno 1943
decretum est, et anno 1952 eius Causa, subscribente Pio Pp. XII introducta.
Processu autem Apostolico Cracoviae annis 1953-1956 constructo, Raphaëlem
Kalinowski christianarum virtutum culmen attigisse die 11 Octobris anno 1980
ediximus. Postquam autem recte disputatum est de mirabili sanatione Ladislai
Mis, sacerdotes, intercessioni Servi Dei adscripta eaque recognita, et per
Decretum Nostrum die 13 mensis Ianuarii anno 1983 sancita, decrevimus sollemnem
beatificationem Venerabilis Raphaëlis et simul Venerabilis Alberti Chmielowski,
cuius meminimus, die 22 mensis Iunii huius anni Cracoviae, durante secundo
Nostro itinere in Polonia, peragere. Qua re inter ritum coram frequentissima
fidelium multitudine sub diu celebratum, haec protulimus verba: «Nοs, vota
Fratris Nostri Francisci Cardinales Macharski, Archiepiscopi Cracoviensis,
necnon plurium aliorum Fratrum in episcopatu, Ordinisque Carmelitarum
Discalceatorum ac Congregationum Fratrum et Sororum pauperibus servientium,
multorumque christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis
Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabiles Servi Dei Raphaël Kalinowski atque Albertus Chmielowski Beatorum
nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Beati
Raphaëlis Kalinowski die decima quinta Novembris et Beati Alberti Chmielowski
die vigesima quinta Decembris, in locis et modis iure statutis, quotannis
celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen», atque
sermonem de vita atque virtutibus Beatorum illorum habuimus. Contrariis
quibuslibet neutiquam obstantibus.
Datum Cracoviae, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis
Iunii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana