Ad perpetuam rei memoriam. – Id habet Ecclesia a divino suo Conditore, ut
quavis aetate novi e materno eius gremio oriantur sanctitatis heroes, qui
temporibus pares sint atque incidentibus necessitatibus promptu, alacri
actuosoque animo occurrant. Quod profecto dici etiam potest de Polonia, quae per
omne suae historiae tempus plurimos edidit filios, qui, virtutum splendore,
veram Christi Ecclesiam illustrarunt. Undevicesimo autem saeculo, postquam,
civili Polonorum bello ad restaurandam Reipublicae libertatem infelici sane
exitu inito, ulciscentes hostes innumeris ruinis hanc Europae regionem
vastaverant et res catholicas in discrimen adduxerant, cum gaudio cernere licuit
virorum agmen, christiana virtute praestantium, in id strenuo contendere nisu,
ut illata detrimenti resarcirentur. In quibus singulari luce refulget frater
Albertus, in saeculo Adamus Chmielowski, inter pauperrimos misericordiae
apostolus. Ortus est autem venerabilis hic vir die vicesima mensis Augusti, anno
MDCCCXLV, in vico Igołomia, e piis parentibus Adalberto et Iosepha Bοrzysławska.
Aegrotum puerum trium annorum mater Deo offert, quem, sanitate mirabiliter
recuperata, veste religiosa induit, tamquam futuram religiosam missionem eius
portendens. Adolescens duodeviginti annos natus, pro patriae liberatione pugnis
in ianuario tumultu anno MDCCCLXIII interest. In proelio pede autem privatus, in
vincula conicitur, e quibus annο sequenti clam fugiens, Lutetiam Parisiorum
primum adivit, inde Gandavum in Belgio, Monachium in Bavaria, et iterum
iterumque Lutetiam ac tandem Varsaviam, ut pingendi et aedificandi artes
addisceret, vitam vero christianam cum artis studio mirabiliter cοniungens.
Anno MDCCCLXXX in Societatem Iesu apud Stara Wieś ingressus, probationis nondum
confecto curriculo, utpοte gravi morbo afflictus, Societatem reliquit. Ex morbo
vero refectus, anno MDCCCLXXXIV Cracoviam, quae parva Poloniae Roma vocatur,
pervenit, pauperque esse cum pauperibus constituit, ut caritatis Evangelii
fieret testis. Sicuti Christus, qui propter nos egenus factus est, cum esset
dives (cfr. 2 Cor 8, 9), Christi cariora membra adiuvabat, reficiebat atque
consοlabatur, sese eorum socium in paupertate libere profitens. In publicam
diaetam dormitoriam pauperes collegebat. Votis Tertii Ordinis S. Francisci
nuncupatis humilique habitu indutus, Cracοviensi ordinario probante, socios et
coadiutores sibi adiunxit, Congregatiοnum Fratrum ac Sororum Tertii Ordinis S.
Francisci pauperibus servientium fundamenta iaciens. Mandatum novum (Io 13, 34)
fraternae caritatis in vitae rationem assumpsit, illud ita secutus ut Sancti
Francisci paupertatem cum interiore ac praestantissima illa ab universis
creatis seiunctione, Sancti Iοannis a Cruce propria, coniungeret, utriusque
exempla et documenta veluti agendi normam primus ipse sequens et sodalibus
suarum Congregationum magnopere commendans, ut liberatio ipsa ab omnibus rebus
Christi caritatis plenitudinem consequeretur eamque in humiliοra membra
effunderet, atque simul Ecclesiae pauperis, cui bonitatis suae divitias pro
hominibus omnibus Deus credidit, testimonium redderet. Per hoc etiam suum in
Christi Sponsam Ecclesiam amorem manifestum effecit. In fratre Alberto mira
vitae austeritas, divini honoris ardens studium ac praesertim admirabilis
evangelica paupertas fuit, unde est iure vocatus alter Poloniae Franciscus.
Denique fractus laboribus, aerumnis et morbo, Cracoviae, die Nativitatis Domini
Nostri, anno MCMXVI, placidissime obdormivit in Domino. Ordinariis et
Apostolicis Processibus rite celebratis, perventum est ad Decretum super
heroicis virtutibus, quod editum fuit a Sacra Congregatione pro Causis Sanctorum
die vicesima mensis Ianuarii, anno MCMLXXVII. Processu autem super miracolo
expleto atque ipso miraculo die nona mensis Iunii anno MCMLXXXIII probato,
statutus est dies ad celebrandam beatificationem tum eius tum Raphaëlis
Kalinowski. Hodie igitur in area coram Cracovia inter Missarum sollemnia haec
verba ediximus: «Nos, vota Fratris Nostri Francisci Cardinales Macharski,
Archiepiscopi Cracoviensis, necnon plurium aliorum Fratrum in Episcopato
Ordinisque Carmelitarum Discalceatorum atque Congregationum Fratrum et Sororum
pauperibus servientium, multorumque Christifidelium explentes, de Sacrae
Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei: Raphael Kalinowski atque
Albertus Chmielowski Beatorum nomine in posterum appellentur, eοrumque festum
die ipsorum natali: Beati Raphalis Kalinowski die decima quinta Novembris et
Beati Alberti Chmielowski die vigesima quinta Decembris, in locis et modes iure
statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patres et Filii et Spiritus
Sancti». Quae vero per has Litteras statuimus firma esse foreque in perpetuum
volumus, contrariis nihil obstantibus.
Datum Cracoviae, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Iunii, anno
MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana