The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ESTOTE MISERICORDES

VENERABILI SERVO DEI BENEDICTO MENNI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est» (Lc 6, 36): huic mandato dominico obsecuti suique immemores tot egregii viri et mulieres christianae humanitatis officia in proximos contulerunt; per quos est maxime illustrata Ecclesia, pauperum, aegrotorum aerumnosorumque cuiusvis generis amantissima mater. In quorum agmine venerando locum obtinet Benedictus Menni, sodalis Ordinis Hospitalarii S. Iannis de Deo. Qui natus est Mediolani die XI mensis Martii anno MDCCCXLI, quintus quindecim filiorum, in sacro baptismatis fonte nomine sibi imposito Angeli Herculis. Parentes, qui lignariam negotiationem exercebant, veris virtutibus domesticis eminebant, a quibus ille consuetudinem orandi, probitatem, constantiam, fortitudinem animi didicit. Studiis, ad quae in gymnasiis solet incumbi, absolutis, munus in argentaria quadam suscepit, a quo tamen post breve tempus discessit, quia res ei iniungebantur, quae iustitiae eius et recte agendi voluntati adversabantur. Anno MDCCLIX, cum saucios milites de statione viae ferratae Mediolani ad valetudinarium ferret Ordinis Hospitalarii praedicti, se divinitus sensit vocari ad aegrotos adiuvandos. Itaque undevicesimum annum agens aetatis, eidem Ordini, mundi calcans delicias, se aggregavit, nomine Benedicti accepto. Postquam votorum sponsione se Deo obligavit, studiis philosophicis ac theologicis in seminario Laudensi operam dedit; haec vero Romae complevit, qua in urbe die XIV mensis Octobris anno MDCCCLXVI est sacerdotio auctus. Superiorum iussu anno MDCCCLXVII se in Hispaniam contulit, ut Ordinem suum, ibi rerum publicarum perturbatione exstinctum, instauraret. Servus Dei Venerabilis Pius PP. IX, Decessor Noster, ei valedicens haec protulit verba: «Proficiscere, fili mi, in Hispaniam, benedictione caelesti adiutus, ad restituendum Ordinem tuum in ipsis eius cunabulis». Die XIV mensis Decembris eodem anno Barcinone parvum nosocomium aperuit pro pueris corpore detortis scrofulisque affectis. Bello intestino saeviente, una cum nοnnullis sοdalibus, vulneratis assidebat, sine ullo discrimine factionis. Anno MDCCCLXXVII in oppido Ciempozuelos valetudinarium condidit mente captis curandis; varias deinde eiusmodi domos instituit, quae omnes fere destinatae erant morbo animi laborantibus necnοn infantibus aegritudine affectis. Ut autem salutarem actionem suam amplificaret, pro mulieribus mentis infirmitate correptis et puellis corpore detοrto necnon strumosis iuvandis Congregationem Sororum Hospitalariarum a Ss. Corde Iesu instituit, quam Apostolica Sedes anno MCMI approbavit. Ad curationem quod attinet aegrotorum, de quibus supra est dictum, Servus Dei princeps fuit et veluti antesignanus in Hispania. Re quidem vera parvum ab eo conditum valetudinarium pro infantibus, quod memoravimus, fuit primum in illa natione. Traditioni Ordinis sui inhaerens, etiam adiumentis, quae nova aetas invexerat, scite est usus. Copiosam igitur messem collegit: anno MCMIII quindecim domos Ordinis sui Hospitalarii et novem Sororum instituerat, quarum auctor erat et legifer pater. Tempore difficili, quod Ordo Hospitalarius S. Iοannis de Deo tunc transigebat, Benedictus, Romam accersitus, primo nominatus est Visitator eiusdem Ordinis, deinde, anno MCMXI, Prior Generalis. In tam mirabili vero actiοne Benedictus non est oblitus spiritus primigenia Ordinis sui, ex quo toti homini, sive torpori sive animae, est adhibenda curatiο. Praeterea externa eius opera nitebatur in intima eius coniunctione cum Deo, in eius humilitate, in eius fiducia erga Cor misericors Iesu, et sincera pietate in Deiparam Mariam. «Mi Iesu» – ita digiere solebat – «diffido mihi, fido Cordi tuo ac tibi me permitto». Sub finem vitae, «sicut igne probatur argentum et aurum camino» (Prov 17, 3), ita Servus Dei non levibus est afflictus aerumnis, doloribus videlicet corporis ac praesertim animi, cum immerito graviores res in eum essent statutae. Qua erat humilitate ac fide, haec omnia tacite toleravit, iam caelo maturus: die XXIV mensis Aprilis anno MCMXIV in urbe Dinano (Dinan) in Gallia piissime obiit. Increbrescente autem Famuli Dei fama sanctimoniae, quam Deus signis visus est comprobare, causa de Beatorum Caelitum honoribus ei decernendis est acta; atque post ordinarios, ut appellabant, processus, in Matritensi Curia ab anno MCMXLV ad annum MCMXLVII habitos, Commissio introductionis causae, apud Sacram Rituum Congregationem ut tum nuncupabatur, instituendae, die XXVI mensis Februarii anno MCMLXIV a Paulo PP. VI, Decessore Nostro rec. mem., est obsignata. Apostolicis deinde inquisitionibus absolutas, de virtutibus theologalibus et cardinalibus eisque adnexis moralibus venerabilis Benedicti Menni est disceptatum; quas, omnibus perspectis et expensas, a Servo Dei heroum in modum cultas esse Nos die XI mensis Maii anno MCMLXXXII ediximus. Exercita deinde quaestione de miraculis, quae eiusdem Servi Dei nomine invocato a Deo ferebantur patrata, Nos die XIV mensis Decembris anno MCMLXXXIV de uno miraculo, quemadmodum recens exigit lex, pronuntiavimus constare. Deinde diem statuimus, quo ad sollemnem beatificationem procederetur, videlicet XXIII mensis Iunii huius anni. Quo feliciter orto, sacra in Petriana Basilica facientes, coram amplissimo Patrum Cardinalium atque Episcoporum coetu, Romanae praeterea Curiae Officialibus, sodalibus Ordinis Hospitalarii S. Ioannis de Deo necnon Sororibus Congregationis Ss. Cordis Iesu ab eo conditis, sacerdotibus aliisque religiosas, ac frequenti Christifidelium congressu, precibus auditis, quibus rogati sumus ut Benedictum Menni et Petrum Friedhofen numero Beatorum ascraberemus, haec ab omnibus exspectata verba protulimus: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Angeli Suquia Goicoechea, Archiepiscopi Matritensis, Hermanni Iosephi Spital, Episcopi Trevirensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis pro Causas Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Benedictus Menni et Petrus Friedhofen Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Benedicti Menni die vigesima quarta Aprilis, Petri Friedhofen die vigesima prima Decembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Postquam vero novos Beatos precatione propria invocavimus, eorum laudes sermone celebravimus, exempla sancta cunctis ad meditandum proposuimus. Quae vero per has Litteras statuimus, ea firma sint in perpetuum, contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Iunii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 

top