Ad perpetuam rei memoriam. – Constat Christifideles in Brasiliae regione,
quae Paranensis vocatur, degentes Beatam Mariam Virganem titulo «Nossa Senhora
Mãe da Divina Graça» invocatam egregia pietate tolere ac peculiari quidem
cultu veneram. Qua re ductus Venerabilis Frater Geraldus Micheletto Pellanda,
Episcopus de Ponta Grossa, Auxiliaris sui necnon cleri populique excapiens vota,
electionem Beatae Mariae Virganis titulo, quem diximus, nuncupatae in Patronam
principalem apud Deum eiusdem dioecesis rite probavat atque, datis litteris die
II mensis Iunii hoc anno, petivat ut electio et approbatio huiusmodi ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum
Propriis recognoscendis», n. 30, confirmaretur. Nos igitur enixas cupientes
preces exaudire, comprobatis iis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et
Cultu Divino, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, de plenitudine
Apostolicae Nostrae potestatis, harum Litterarum vi perpetuumque in mοdum Beatam
Mariam Virginem titulo «Nossa Senhora Mãe da Divina Graça» invocatam
principalem apud Deum Patronam dioecesis de Ponta Grossa cοnfirmamus, omnibus
adiectis iuribus et liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus.
Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque effectus
nunc et per saecula habeant, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Rοmae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Iulii,
anno Iubilaei Reparatae Salutis MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana