Ad perpetuam rei memoriam. – Qui divino consilio et voluntate iam in id
universo christianorum populo praepositi sumus, ut patris amore per huius
procellosi maris undas ad immortalia litora duceremus, sane nihil omittimus, quο
filiorum pectοra ad amorem rerum supernarum excitemus, maxime si causa beatae
Mariae Virginis, Christi Matris castissimae hominumque Reginae, interdum agatur.
Qua re, cum Venerabilis Frater Ioachimus Garcia Ordóñez, Episcopus Sanctae Rosae
de Osos una cum clero et populo iam ab hac Apostolica Sede petierit datis
Litteris ut Nostro nomine et auctoritate Imago B. M. V. quam vulgo dicunt «Nuestra Señora de las Misericordias», quamque populus summa pietate prosequitur
ac ceu Matrero amat, pretioso diademate redimiri posse sineretur; Nos,
praevidentes fore, ut ex hoc fides atque religio in Deum, quasi ager per
pluviam, revirescat, quam aequissimo animo admotae expostulationi concedimus.
Quae ergo Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino de negοtio agenda
censuit probantes, permittimus ut Imago sacra B. Μ. V. a Misericordiis quae in
dioecesi S. Rosae de Osos pie sancteque colitur, ab eodem Episcopo, seu ab illo,
quem ipse deputaverit, stata caerimonia Nostro nomine et auctoritate sollemniter
coronari possit. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum quae gessimus tum sacro
Praesuli, tum christifidelibus eius curis concreditis, ad altiora virtutis
animum addant, ac Dei benignissimi, opitulante Virgine Maria, misericordiam
obtineant.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Augusti,
anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana