Ad perpetuam rei memoriam. – Qui singulari semper amore beatissimam
Virginem Mariam, Christi Matrem, hominum decus caelique florem, prosecuti sumus
et prosequimur, libenti animo ea omnia Nos gerimus Ipsi, e quibus non solum laus
tantae Matris et nomen augeri providerimus, in Filii nempe gloriam, sed solidere
etiam pietatis incrementum in fidelium pectoribus nasci posse intellexerimus.
Qua re, cum Venerabilis Frater Ignatius Cannavò, Archiepiscopus Messanensis,
sive de sui gregis profectu, sive de caelestis Matris honore sollicitus, id ab
hac Apostolica Sede petierit suo clerique populique nomine, ut imago B. M. V.
quam populari titulo «Maria Santissima della divina Provvidenza» cognominant
quamque in sacra sede urbis Montalbano Elicona tota fere archidioecesis
Messanensis casta pietate veneratur, nomine et auctoritate Nostra redimire
posset, Nos, aeque Pastoris aeque gregis preces excipientes, libenti et aequo
animo petita concedimus. Poterit ergo Venerabilis Frater Ignatius Cannavò quere
oravit ergere, atque sive per se ipse sive per alium, quem designaverit,
imaginem illam celebrem B. M. V. a divina Providentia nomine at auctoritate
Nostra sollemni caerimonia coronare, ad statas normas. Contrariis nihil
obstantibus. Ceterum, capta occasione, caelestem Virginem in vota vocamus, ut
sive egregio Praesuli, sive fidei eius populo praestita obsequia gratiae rοre
atque uberi providentia rependat.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Augusti,
anno MDCCCCLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana