The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI DEI CONSILIO

NUNTIATURA APOSTOLICA IN REGNO NEPALIAE CONDITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Qui Dei consilio universae Ecclesiae praesumus, sicut in eius negotiis expediendis usum huius Sanctae Sedis sequimur, ita et in Apostolicis Nuntiaturis apud varias Nationes condendis instam ponimus operam, ita ut publicae necessitudinis rationes eidem Apostolicae Sedi cum qualibet Dicione intercedentes apte procurentur augeantur firmentur, communi quidem cum religionis civilisque civitatis utilitate. Cum nuper igitur inter Sanctum Sedem et Nepaliae Regnum eiusmodi amicitiae vincula constitute sint, Ipsi, eo in primis spectantes ut et illic Ecclesia susceptum mandatum perficere possit, ex sententia Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, quam ratam habemus, vi et potestate Nostra Apostolica per has Litteras, quae in modum Brevis Maioris expediuntur, Nuntiaturam Apostolicam hodie in Regno Nepaliae condimus. Ad novam proinde Nuntiaturam iura privilegia indulta deferimus, quae ad reliquas Pontificias eiusdem ordinis Legationes pertinent. Quae autem hoc Brevi ediximus, statuimus, ea volumus nunc et in posterum suos habere effectus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petram, sub anulo Piscatoris, die X mensis Septembris, anno MCMLXXXIII, Pοntificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 

top