The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CLARA VELUTI

SEPTEM BEATI MARTYRES IEONIUENSES
PATRONI DIOECESIS EIUSDEM CONFIRMANTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Clara veluti corona non tantum dioecesim ipsam Ieoniuensem sed omnem pariter Catholicam familiam in Corea illustrat iam diu honestatque candidatus illorum fidelium exercitus, qui Christum superiore quidem aetate unicum suum Servatorem et Ecclesiam veram simul matrem suam proprio effundendο sanguine propalam testari non timuerunt quοsque propterea hac nostra aetate eaedem Coreanae item communitates insigniter excolere non desistunt.

Praevidens igitur Venerabilis Frater, Michael J. Pak Antistes ipse Ieoniuensis ducentesimum iam annum ab inlata illuc catholica fide, octogesimum quartum videlicet huius saeculi, rem se maxime congruentem eventui utilemque prorsus gregi suo facturum existimavit, si septem Beatos Martyres eiusdem suae dioecesis rite curavisset Patronos Caelestes eius renuntiandos et confirmandes. Preces igitur in hanc sententiam Sedi Apostolicae movit, quas Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino diligenter expensas pro sua facultate suscepit Nobisque exaudiendas commisit. Cupientes igitur cum Catholica Ecclesia in Corea iam nunc commemorare Annum Communitatis Dioecesanae ac praeparare etiam animos ad memoriam anniversariam tanto plenius celebrandam, benevolentia peculiari respicimus Ieoniuensem clerum ac populum eorumque Episcopi optatum efficimus Nostrum, dum ex apostolicae potestatis Nostrae plenitudine destinamus creamusque Septem Beatos Martyres Ieoniuenses: Petrum Cho Hwa-Seo, Iosephum Cho Υun-Ho, Petrum Lee Myeong-Seo, Petrum Creong Won-Chi, Bartholomaeum Creong Mun-Ho, Petrum Son Seon-Chi, Iosephum Han Weon-Seo Caelestes apud Deum omnipotentem Patronos sinimusque ut sic illi sint dicantur invocentur cum iuribus ac privilegiis quae liturgicae leges hac de re tribuunt. Contrariis nihil obstantibus. Occasione autem hac capta precantes vehementer exoptamus ut tales in Christi Regno Advocati suos inter cives terrestres fidem traditam excitent novo fervore et actionem pietatemque Catholicae vitae novo impetu locupletent, instante ducentesimo anno ipsius insignium primordiorum.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Septembris, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 

top