IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
BEATO LEPOLDO MANDIĆ A
CASTRO NOVO,
SANCTORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR
«Omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis
ministerium reconciliationis, quoniam quidem Deus erat in Christo mundum
reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum
reconciliationis. Pro Christo ergo legatiοne fungimur tamquam Deo exhortante per
nos: obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo» (2 Cor 5, 18-20).
Haec verba et exhortationes apostoli Pauli optime adhiberi possunt ad
Leοpoldum Mandić, qui totam vitam suam consumpserit in bono animarum promovendo
per administrationem sacramenti reconciliationis.
Ille in oppido Castro Nοvο (Herceg-Novi) dioecesis Catharensis natus est die
XII Maii MDCCCLXVI et sacro baptismatis fonte rite ablutus, Bogdan (scilicet
Deodatus) Ioannem accepit nomen et omen. Parentes habuit Petrum Antonium Mandić
et Carolam Zarević natione Croatos, morum integritate, puntate fidei pietatisque
studio praestantes qui maritimum commercium exercebant. Duodecim liberos de
matrimonio susceptos, quorum Bogdan Ioannes fuit undecimus, christiana religione
instituerunt. Praecipue mater precandi fervorem et amorem filio instillavit.
Scholas elementarias publicas alacritate magna et studiorum prosperitate
frequentans vespere ad ludum privatum apud Fratres Minores se conferebat.
Cotidie mane patrem ad ecclesiam comitabatur quocum ad sacram Mensam accedebat.
A teneris suis annis proinde ad christianam perfectionem animum applicuit
omniumque virtutum specimina dedit. Cum esset adhuc puer se devovit Beatissimae
Virgini Mariae.
Maioris autem perfectionis aviditate flagrans in animo suo maturavit se
totum Deo consecrandi consilium, quod eius parochus probavit et fouit; deinde a
sodali Societatis Iesu admonitus est ut Capuccinus fieret. Nam ad vicinum
conventum Capuccinorum ventitare solitus erat, Annos natus quindecim cum dimidio
die XVI Novembris MDCCCLXXXII Castro Novo discessit atque Utinum ad Seminarium
Capuccinorum est profectus.
In seminario vero Utinensi duos annos transegit disciplinas gymnasiales
perficiens. Socii eius aequales testati sunt eum fuisse unicum exemplar
disciplinae, diligentiae in litteris, moderationis in operibus et praecipue
pietatis in oratorio ubi tamquam sanctus precabatur.
Die autem II Maii MDCCCLXXXIV annos natus duodeviginti habitum Religiosorum
induit, assumpto nomine Leopoldi, in conventu novitiatus Bassani ad Grappam sito
et die IV Maii sequentis anni in eodem conventu professionem religiosam
simplicem emisit, unde continuo ad conventum Patavinum translatus est; ibi
studiis philosophiae incumbens vota sollemnia nuncupavit die XXVIII Octobris
MDCCCLXXXVIII semperque maxime placuit ei hunc statum religiosum profiteri. Inde
Venetias ad conventum in Giudecca missus est ut studia theologiae perageret
ibique Ordines minores suscepit ac denique die XX Septembris MDCCCXC sacerdotio
est auctus.
Ceterum, cum paulatim institueretur iuvenis Leopoldus, rem persensit animo
quae deinceps totam vitam eius illuminavit, scilicet specialem vocationem ad
apostolatum pro Ecclesiae unitate. Hanc vocationem anno aetatis vigesimo primo
ita clare percepit, ut etiam post quinquaginta annos permoto animo de ea
recordaretur: «Hoc anno (MCMXXXVII videlicet) quinquagies vertitur
anniversarium in quo prima vice Dei votantes sensi vocem, qua me vocabat ad
orandum, ad promovendum reditum dissidentium Orientalium ad catholicam unitatem
...». Quam votem postes saepius in vita suο percepit. Ita die VII Octobris anno
MCMXII scripsit: «Hodie in sacra Synaxi sumenda clare intellexi ex copia
rerum et veritatis evidentia me vocari ad opus redemptionis populi mea. Id est
Dominus Iesus et Virgo Maria volunt pascere oves errantes; inter ceteros ad hoc
opus vocatos volunt ut et ego sim. Erunt ergo ratio totius vitae meae illa verba
divina: "Erit unus Pastor et unum ovile"».
Sacerdos initiatus septem annos remansit Venetiis ad perficiendam formationem
sacerdotalem, sacris ministeriis incumbens quae a Superiore locali ei
committebantur. Annis MDCCCXCVII-MCMIX in nonnullis conventibus provinciae
religiosae Venetae moratus est: tres annos ut Superior loci in conventu
Iadrensi (Ζara) ubi optimam memoriam virtutum religiosarum et sacerdotalium
reliquit. Inde translatus est in conventum novitiatus Bassani ad Grappam, ubi
quinque annos mansit (MCM-MCMV). Per annum fuit vicarius in conventu
Iustinopolis (Capodistria) ac postea tres annos in Thienensi, audiendis
confessionibus addictus.
Sed vera ipsius missio coepta est in conventu Patavino, quo anno MCMIX
translatus est ibique permansit, excepto brevi tempore, usque ad obitum die XXX
Iulii MCMXLII. Exorto primo bello universali, cum civitatem Italicam accipere
renuisset, MCMXVI in regiones australes Italiae relegatus est; primo in
conventum Acri (Provinciae Consentinae), deinde Tora (Provinciae monasticae
Fodiensis), denique Arienzo (Provinciae monasticae Neapolitanae). Anno MCMXVIII
bello profligato conventum Patavinum repetiit ibique usque ad mortem remansit.
Hoc autem potissimum temporis spatio, annos scilicet MCMXVIIIMCMXLII,
effulsit magnitudo et sanctitas Leopoldi Mandić. Superiorum voluntati
obsequentissimus, intellexit non esse consilium Dei ut ipsemet in plagas
orientales se conferret ad munus apostolicum exercendum sed ut in cellam
audiendis confessionibus destinatam se per totam reliquam vitam includeret. Tunc
scripsit haec memorabilia verba: «Omnis anima quae meum est petitura ministerium, erit interea meus Oriens».
Et re vera in ministerio confessionum totam vitam suam impendit. Sufficit
recolere quem decursum vitae singulis diebus constantissime sit secutus.
Qui hora circiter quarta matutina in templum descendebat ut se ad Missae
celebrationem praepararet. Hora V Missam celebrabat et quidem tanto devotionis
affectu totque lacrimas profundens ut etiam lintea altaris madefaceret. Post
gratiarum actionem statim in cellam confessionalem ecclesiae adiacentem se
cοnferebat in iaque sedebat usque ad horam prandii. Deinde post brevem animi
remissionem cum fratribus, in cubile suum se recipiebat usque ad horam precum
vesperarum. Quibus absolutis cellam confessionalem iterum petebat ut fidelium ad
se venientium ministerio vacaret ad horam cenae nihil curans nec de rigido
frigore hiemis nec de fervidis caloribus aestatis. Ac saepe quidem tam magnus
erat confitentium numerus ut Moderatores eum ab aliquibus actibus communibus
eximerent.
Si quando vero post breve tempus a confessionibus liber remanebat, flexis
genibus orationi vacabat. Post cenam et brevem recreationem in oratorium
valetudinaria domestici se recipiebat ibique prolixe orabat aut flexis genibus
aut stans nulli umquam fulcro innixus usque ad mediam circiter noctem; cuius
rei rationem hanc afferebat: se pro peccatoribus quos eo die absolvisset
deprecari et paenitentiam agere debere. Tandem in cubiculum suum referebat se ut
brevem requiem quattuor vel quinque horarum caperet.
Per diem e conventu non exibat nisi forte ad confessiones in aliquo instituto
religioso excipiendas aut aegrotos invisendos. Numquam ferias sibi concessit.
Si vero nunc ad eius virtutes respicimus, ille fuit sacerdos pientissimus ac
vere «homo Dei» Spiritu enim Dei repletus et ambulans coram Deo numquam
accessit ad proximum, quin simul magnum bonum afferret omni coetui hominum sive
sapientium sive rudium, sive divitum sive pauperum. Videre erat innumerabiles
sane turbas quae per triginta annos sacramentalis confessionis causa eum adibant
et ille semper promptus serenus humanissimus apparebat ad quamcumque molestiam
pro bono ac servitio sustinendam paratus. Tandem oculis ac stοmacho laborans et
arthritide deformanti affectus, quae ambulanti acerrimos dolores afferebat,
numquam tamen a sacro destitit ministerio.
Ita cum Deo intime coniunctus semper vixit ut merito diceretur vir in Deo
semper defixus, in Deum immersus, iugiter cum Deo conversans, mentem ad Deum
erectam habens. Quae coniunctio continua oratione alebatur. Etiam in audiendis
confessionibus Deo semper intentus videbatur.
Magna praeterea fuit illius cum Dei voluntate conformitas praecipue in rebus
adversis et afflictionibus. Etenim in adversitatibus laetabatur, hilarescebat,
molestias et aegritudines, quibus in omnibus vitae suae temporibus acriter
divexatus est, patientissime tolerabat et gravissimum laborum pondus adsidue
alacriterque sustinebat.
Item magna semper diligentia et perfectione observantiam tum praeceptorum
Dei et Ecclesiae, tum evangelicae disciplinae consiliorum, tum arctioris
instituti legum coluit. Insuper ille nec in minimo quidem voluit Deo displicere
et omni conatu curavit conscientiae puritatem etiam in levibus servare.
Eximia sollertiae sollicitudine atque Taborum adsiduitate ipse Divini amoris
ignem in omnibus intendere excitare et fovere contendebat. Omnem vero operam
potissimum in eo posuit ut quam plurimos a peccato averteret et ad Dominum
adduceret.
Ceterum negotium omnium gravissimum totius vitae Leopoldi Mandić nihil aliud
fuit nisi proximi salutem procurare. Quare omnibus omnia factus est pro amore
Dei.
Praeterea omni ipse ratione omni studio omni industria aliena peccata
expiavit ac vita virtutibus emendare studuit: in familiari consuetudine immo
et quavis in confabulatione sermonem a terrenis fluxisque rebus sollerter
divertens ad Deum revocabat.
Neque minus admirabilis fuit illius amor tum erga pauperes tum erga
afflictos tum erga aegrotos sive Ordinis sodales sive extraneos. Tantus erat
eius amor in illos ut eorum dolores in se recipere non recusaret.
Heroico amori erga Deum ac proximum virtutem spei iunxit quam et infundebat
omnibus quibuscum versabatur. Dictus est vir prudentiae fuitque iustitiae
observantissimus, quam observantiam ab omnibus exigebat, in primis cum de
pauperum debilium oppressorum tutela agebatur.
Vir fuit incredibilis patientiae, constantis serenitatis, illibatae
castitatis ita ut angelus in carne videretur. Tantaeque erat humilitatis ut
ultimum fratrum se haberet ac de derisionibus gauderet quibus interdum
afficiebatur.
Gratiam a Deo petierat ministerium suum usque ad mortem explendi; et
exaudita est eius oratio. Etsi tumore ad oesophagum affectus, quo ultimis
hebdomadis ne quemlibet deglutiret cibum excepta S. Eucharistia impediebatur,
non tamen destitit opus sueta diligentia exsequi. Quoad potuit etiam magna cum
difficultate in ecclesiam se conferebat. Deficientibus autem viribus fideles
suo cubiculo excipiebat. Pridie mortis ad quinquaginta hominum confessiones
audivit. Posterο die nempe XXX Iulii MCMXLII primo mane, cum Beatus ad Missam
celebrandam se pararet, sanguinis ictu correptus est. Dein, devotissime oleo
infirmorum recepto factaque animae commendatione, dum una cum fratribus «Salve
Regina» recitabat, ad illa verba «O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria»,
manus ad caelum tendens placidissime exspiravit.
Eius morte vix divulgata factus est ingens concursus fidelium ex urbe
Patavina et undique, quamquam continuum periculum instabat igniferorum globorum
ut tempore belli. Funus non in parva ecclesia Capuccinorum sed in vastissimo
templo Servorum Mariae celebratum est, praesentibus auctoritatibus civilibus et
ecclesiasticis urbis et immensa hominum multitudine. Corpus sepultum est in
coemeterio communi Patavino, quo fideles catervatim confiuebant, donec die XIX
Septembris MCMLXIII translatum est in conventum ubi vitam traduxerat prope
cellam confessionalem quae et ipsa frequentium peregrinationum ex tota Europa
atque exteris regionibus meta est facta.
Eius autem fama sanctitatis perscrebrescente caelestibus quoque signis
confirmata, anno MCMXLVI processus ordinarii Patavii incohati sunt et anno
MCMLII expleti. Iude Romam delati die XXVI Martii eiusdem anni rite aperti
sunt. Edito die II Aprilis MCMLIV super scriptis decreto Ioannes Papa XXIII
Decessor Noster commissionem introductionis Causae die XXV Maii MCMLXII
obsignavit. Processus apostolici super virtutibus et miraculis in specie
Patavii et Venetiis annis MCMLXIII-VI rite peracti sunt ac de eorundem validitate
die XXX Novembris MCMLXVIII decretum prodiit.
Quapropter Causae actores statim post editum die I Martii MCMLXXIV Decretum
super heroicis Servi Dei virtutibus duas insigniores selegerunt sanationes
easque examini Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum exhibuerunt ut eidem
Venerabili Servo Dei honores Beatorum Caelitum tribuerentur.
De hisce peracta discussione Summus Pontifex Paulus Papa VI Decessor Noster
die XII Februarii MCMLXXVI decrevit: constare de duobus miraculis Venerabili
Servo Dei Leopoldo a Castro Novo intercedente a Deo patratis scilicet: de
instantanea perfectaque sanatione tum iuvenis Elsae Raimondi a peritonitide
tuberculari fibrinosa, tum domini Pauli Castelli a gravissima trombosi arteriae
mesentericae superioris cum infarcto late extenso tenuis intestini.
His ergo omnibus absolutis die II mensis Maii MCMLXXVI in area
coram Sancti Petri Basilica Venerabilis Leopoldus Mandić a Summo
Pontifice Paulo Papa VI in Beatorum numerum sollemniter relatus est. Ceterum
post indultam Leopoldo Mandić venerationem novas prodigiis eum Altissimus illustrare dignatus est. Quare causa reassumpta
ab actoribus propositi est sanatio dominae Elizabeth Ponzolotto ab ischaemia
postembolica artus inferioris sinistri in patiente cardiopathica ob valvulopathiam mitralicam fibrillantem;
in quam rite est inquisitum
eamque Consilium Medicum a Sacra Congregatione pro Causis Sanctorum coactum anno
MCMLXXXIII cunctis sententiis affirmavit praeter naturae vires et leges
contigisse. Re in suetis coetibus eiusdem Sacrae Congregationis pertractata Nos
die IX mensis Iunii anno MCMLXXXIII ediximus constare de unο miraculo Beato
Leopoldo Mandić a Castro Novo intercedente a Deo patrato, videlicet de
instantanea, perfecta constantique sanatione Elisabeth Ponzolotto ab ischaemia
postembolica sicut supra descripsimus.
Universis igitur rebus expeditis Nos in sollemni consistorio die XXVII mensis
Septembris MCMLXXXIII habito statuimus ut Beatus Leopoldus Mandić a Castro Novo
XVI mensis Octobris eodem anno Sanctus palam renuntiaretur.
Hoc igitur faustissimo die in area ante Basilicam Vaticanam patente coram S.
R. E. Cardinalibus et Romanae Curiae aliisque e regionibus Praesulibus non
paucis atque Episcopis in Synodo coadunatis necnon sacrοrum ministrorum
religiosοrum fidelium multitudine Nos precibus concessimus Venerabilis Fratris
Nostri Petri S. R. E. Cardinalis Palazzini Sacrae Congregationis pro Causis
Sanctorum Praefecti flagitantis ut Beatus Leopoldus a Castro Novo a Nobis in
Sanctorum album referretur. Qua de causa cunctis Caelitibus Arius in adiutorium
advocatis divinoque implorato Spiritu Vοs pro munere supremi Ecclesiae
universalis Pastoris Christique in terris Vicarii haec tandem pronuntiavimus
verba: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei
catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu
Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione
praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum
consilio, Beatum Leopοldum Mandić a Castro Novo Sanctum esse decernimus et
definimus ac Sanctorum Catalogo adscribimus statuentes eum in universa Ecclesia
inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti».
Quibus vocibus prolatis item praecepimus ut hae conficerentur litterae
Decretales. Postquam vero gratias Deo una cum adstantibus egimus et sermonem
habuimus de novi Sancti vita et virtutibus quo docuimus, cum oporteat
testificari Deum amorem esse ipsa in historia generis hοminum tοtiusque mundi,
novum eiusdem hunc Sanctum illud luculenter et operibus suis et exemplis etiam
sine documentis scriptis praedicasse prοindeque dignum esse quem imitentur omnes
Evangelii testes ac praecones. Denique eius auxilium primi invocavimus atque
sacris operari in eiusdem honorem perreximus.
Quapropter omnibus, quae investiganda ac ponderanda fuerant, accuratissime
peractis, ea quae super gesta commemoravimus, iam toti Ecclesiae patefacimus
mandantes ut harum Litterarum exemplis etiam types impresses manu tamen
alicuius tabellionis subscriptis sigilloque obsignatis eadem prorsus fides
habeatur quae his ipsis tribueretur si quando deinde exhiberentur.
Datum Romae apud Sanctum Petrum die decimo sexto mensis Octobris anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo tertio Pontificatus Nostri sexto.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana