Ad perpetuam rei mernoriam. – «Esurivi enim, et dedistis mihi manducare;
sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et
operuistis me; infirmus, et visitastis me. Amen dico vobis: quamdiu fecistis
uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25, 35-36-40). Quorum
sane verborum talem habuit Iacobus Cusmano intellectum et opinionem, ut non
solum pauperes colendissimos dominos suos vocaret, sed et censeret etiam tegi
Christum in illis, sic ut in Eucharistiae velis inesset, quasi videlicet essent
pauperes sacramentum praesentis Dei apud homines. Non ergo mirum si olim, suos
pauperes alloquens, sit ita locutus: «Ad pedes vestros provolutus, deosculor; nam
id agens Christo ipsi facio; curansque medensque vulneribus vestris his
sacerdotis manibus, profecto mlhi videur eadem Christo Iesu praestare».
Ceterum, per tutam vitam Dei Servus ad haec praeclara Evangelii principia
respexit. Verum enimvero Dei Famulus, ut paucis eius facta attingamus, Panormi
natus est die XV Martii, anno MDCCCXXXIV, e parentibus nempe pietate, opibus,
origine insignibus. Cum vero mature eius mater obiisset, pueri turam, tres iam
annos nati, tum Vincentia gessit, soror natu maior, tum pater ipse; qui
profecto, ut erant pleni fide, non solum ad pauperum reverentiam et amorem
informaverunt, sed etiam ad iis auxilia ferenda. Ac non semel factum, ut puer
subuculam, soleas, ientaculum ieiunis aequalibus largiretur. Postquam autem est
Iacobus iusto curriculo in Collegio Maximo Patrum Societatis Iesu versatus, et
quidem magna laude, Panormitanam Studiorum Universitatem frequentare coepit, eo
sane consilio, ut, medicinae discendae cum vacavisset, durae pauperum
aegrotorum condicioni mederetur. Ceterum lauream honestissimo exitu adeptus,
quattuor per annos eam artem in eorum commodum exercuit, quos, praeter quam quod
gratiis curabat, suis etiam opibus adiuvabat. Cumque intellexisset imam omnium
malorum radicem esse peccatum, cuperetque totum hominem confirmare, iam salubria
Dominici Turano, sacerdotis pietissimi, consilia secutus est; qui, cum eius
pietati moderaretur, suadebat ut et ipse sacerdotio initiaretur. Quo adepto, die
altero et vicesimo Decembris, anno MDCCCLX, in catechesi pueris tradenda, in
praedicando verbo Dei, in aegrotis curandis totus fuit, maxime vero illis qui in
periculo mortis versarentur. Quare factum est, ut sacra aedes, cui Rector
Panormi praeesset, pauperum domicilium fieret, quotquot tristissima fames
acerbaque miseria urgeret. Ceterum, quod olim in amici domo advertit, ubi
convivae partem cibi in pauperum victum seponebant, novorum coeptorum fons fuit,
unde opes et facultates exprimeret ad inopes alendos pluresque stimulandos ad
caritatem. Condidit ergo Sodalitatem «a buccea pauperum» (vulgo «boccone del
povero», in quam tum clerici tum laici confluebant, qui subsidia
colligerent, collecta distribuerent. Eum igitur videre erat vias viculosque
Panormi celebrare stipemque ostiatim petere, quavis corporis gravitate neglecta.
Ita plurimis familiis in ipsa illorum domo consultum est, quibus semel saltem in
die calidus cibus praesto erat. Fuit etiam cum, si Dei Servo fidem facimus,
divina Providentia miro modo egenti affuit, quem ad modum cum Sanctis Pater
caelestis facere consuevit. Ad hoc, miseriarum cumulo tactus, quibus orphani
pueri, puellae obnoxiae periculis, neglecti senes et aegroti adfligebantur,
coepit religiosas domos constituere, quas «a misericordia» cognominabat: nam
eo opere tum augustissimam bonitatis divinae notam praedicari, tum etiam in
hominum memoriam revocari posse confidebat quam magna esset misericordium
hominum beatitudo. Quo vero maior egenorum corporum et animorum cura esset, it
etiam in animam induxit: ut religiosam familiam constitueret quae unice huic
rei se dederet consecraretque. Orta est ergo, anno MDCCCLXXX, Congregatio «Servarum pauperum»; post vero annos quattuor secuta est Societas «Fratrum»;
tandem anno MDCCCLXXXVII, est «Congregatio Missionariorum Servorum pauperum»,
condita, ac potuit beatus Dei Famulus fines suae caritatis proferre, multisque
per Siciliam locis domos a misericordia excitare. Interim autem Dei Servus nulli
pro suis pauperibus parcere labori: inserviebat enim illis manibus suis, maxime
si impares sibi essent vel aegroti; eousque ut interdum et complecteretur et
oscularetur, quasi pater filios, frater fratres. Tandem tot tantisque perfunctus
laboribus ieiuniisque consumptus, die XIV Martii, anno MDCCCLXXXVIII, aetatis
suae LIV, Deo animam reddidit serenissimo ore, ab omnibus desideratus,
potissimum ab egentibus, qui eum patrem venerabantur. Crescente vero post
mortem sanctitatis fama, sunt sive ordinarius sive apostolicus Processus recte
instructi; quibus absolutis, Decretum de heroicitate virtutum die altero
Aprilis, anno MDCCCCLXXXII, factum est, cui die IX Iulii, anno sequenti, aliud
Decretum successit, quo Nos miraculum rite probavimus ad eius beatificationem
propositum. Postremo, ad sacram illam caerimοniam diem diximus XXX mensis
Octobris. Hodie igitur in foro S. Petri, Romae, inter Sacrum tum Iacobum
Cusmano, tum alios per haec verba Beatos declaravimus: «Nos, vota Fratrum
Nostrorum Salvatoris Pappalardo, Archiepiscopi Panοrmitani, Aloisii de Larrea
et Legarreta, Episcopi Flaviobrigensis, et Conradi Ursi, Archiepiscopi
Neapolitani, necnon plurium aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque
christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum
consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles
Servi Dei Iacobus Cusmano, Dominicus a Ss.mo Sacramento et Ieremias de Valachia,
Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali:
beati Iacobi Cusmano die decima quarta Martii, beati Dominici a Ss.mo Sacramento
die septima Aprilis, beati Ieremiae de Valachia die quinta Martii, in locis et
modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti». Quae vero per has Litteras statuimus, perpetua esse volumus,
contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis
Octobris, anno MDCCCCLXXXIII, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana