Ad perpetuam rei memoriam. – «Filius Hominis non venit ministrari, sed
ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis (Mt 20, 28). Haec verba,
quae totam Christi missionem hoc in mundo complectuntur, efficienda sibi
proposuit humilis Frater Minor Capuccinus Ieremias de Valachia, qui Deo gratias
agebat quod indesinenter inservire ac subici omnibus poterat, et magno
afficiebatur gaudio cum, actus oboedientiae et caritatis erga proximum
exsequens, animam suam Domino tradebat. Is die XXIX mensis Iunii anno MDLVI
ortus in pago Valachiae Minoris, nunc vero Moldaviae in Romania, ex quattuor
fratribus duabusque sororibus primogenitus, in baptismate est Ioannes
appellatus. Eius parentes, vera fide catholica praediti, ruricolae de rebus
domesticis bene constituti, congruam proprietatem agrariam colebant. Ab ultima
iuventute vocationem divinam ad vitam Religiosam corde percepit. Genetrix eius,
forsitan ex colloquiis cum missionariis Franciscanis Italis habitis, candida
veneratione loqui solebat illi de Italico populo, ubi Vicarii Christi sedes
exstaret, necnon de Religiosis ibi degentibus. His mirandis rebus allectus, et
potius ineluctabili permotus gratiae divinae afflatu, duodeviginti annos natus
familiam terramque patriam reliquit iterque in Italiam confecit. Longum est hic
tot tantasque diuturni itineris narrare vicissitudines, quae tam arduae fuerunt,
ut incommodorum aerumnarumque specimina essent iis, quos frater Ieremias
hortabatur ad crucem amoris Dei causa portandam. De natali terra egrediens,
montes pertransiit Carpates et in principem urbem Transilvaniae Albam Iuliam
advenit, ubi sistere et duos annos commorari est coactus; quod tempus ad victum
quaerendum insumpsit, lapides lateresque transferens ad muros urbis solidandos.
Divina tandem Providentia factum est ut clarissimus medicus Petrus Lo Iacono
obviam ei veniret et eum tamquam famulum in itinere ad urbem Barium assumeret.
Quocum Ioannes, imperviis transitas viis, post tres menses Ragusium in Dalmatia
attigit; unde navi oneraria Barium vectus est.
Cum ibi annum fere permansisset ut minister apud pharmacopolam, denique anno
MDLXXVIII tempore quadragesimali Neapolim se contulit. Hac in urbe postulavit et
obtinuit ut tamquam frater laicus apud Fratres Minores Capuccinos, quos antea
cognoverat, admitteretur; atque die VIII mensis Maii anno MDLXXVIII in
novitiatu Suessae Auruncae, apud Casertam, habitum religiosum induit, nomen
capiens sibi fratrem Ieremiam a Valachia. Post annum religiosa nuncupavit vota,
Domino promittens Regulam Fratrum Minorum per totum vitae decursum se esse
observaturum. Primis sex annis vitae religiosae nonnullis in domibus Ordinis
actis, ab anno MDLXXXV usque ad supremum vitae diem, id est per quadraginta
annos absque intermissione Neapoli, apud «S. Eframo Nuovo», valetudinario
dοmus Immaculatae Conceptionis addictus est. Assidue contemplationi vacans,
pietatem erga caelestem Patrem magis in dies excolebat; cuius filium peculiarem
in mοdum se esse sentiebat in recitanda Oratione Dominica, quam singulariter
diligebat. Eadem ferme verba Sancti Francisci crebro repetebat, dicens: «Summum Deum diligamus, qui tam dignus est ut diligatur; diligamus eum, quoniam
summe bonus est, et tot pro nobis operatus est». Perennes interioris vitae
fontes ei erant Passio Domini, quam continenter meditabatur, et Eucharistia,
quam flagrantissimo ardore et sumebat et adorabat. Deiparam Virginem filii more
colebat, simul alios adhortans ut ad eam maxima fidentia confugerent.
Obsequentissimum se praebebat non tantum Mοderatoribus, verum etiam ceteris
Fratribus, exsequens sine ulla exceptione omnia quae iubebantur. In paupertatis
et paenitentiae via Sancti Francisci vestigia persequebatur, blandam tum in
rerum inopia cum in austeritate laetitiam ostendens. Humilis et strenuus,
serenus et officiosus, evangelica spiritus libertate omnes conciliabat: adultos
et parvulos, divites et pauperes, suadens ut Deum proximosque diligerent. Divino
Spiritu ductus, peculiaribus fruebatur charismatibus, velut sanationum gratia et
prophetiae cordiumque perscrutandorum dono; sed potissimum fulsit charismate,
omnium maximo, divini amoris, quem pauperibus et afflictis serviendo ostendit.
Ceterum omnibus modis totum pauperibus se dedidit, ac maximοpere studuit eosdem
a misera allevare condicione saepe ipsemet solvens expensas. Quidquid in
conventu et in horto colligere pοterat, pauperibus dabat. Exoptabat etiam non
solum ut ianua conventus, sed et aditus ad hοrtum pateret pauperibus, ut
sumerent necessaria: scilicet largitate Patris caelestis afflabatur ad gratis
praestandum, quod gratis acceperat. Cum autem in magno Fratrum valetudinario
infirmorum ministerio destinatus esset, ea quidem opportunitas fuit ut ovines
divitiae tum liberalitatis tum mirae eius abnegationis innotescerent. Qui
profecto assidue infirmis aderat, sibi reservans uti optabile privilegium ea
officia, quae humiliora et graviora videbantur, iisque infirmis subvenire
studebat, quibus difficilius et durius erat assidere. Minime sibi parcens,
virtutibus patientiae et hilaritatis omnibus erat exemplo. Tam inconsueta
caritas intra parietes conventus circumscribi non poterat; adeo ut viri
ecclesiastici et optimates et humiles morbis vexati fratris Valachiani
praesentiam optarent, Praepositi alioquin lacere non poterant, quin sanctam
oboedientiam concederent tam evangelico servitio. Nec equidem frater Ieremias
aut periculis ant detrimentis parcebat ad solamen patientibus paterna lenitate
ferendum. Et hac ipsa causa, cum quondam infirmum visitatum iret, hieme
gelidissima, exeunte mense Februario anno MDCXXV est violenta
pleuritide-peripneumonia correptus, quae vires eius validissimas extenuavit.
Ille vero, gaudens quοd in actu oboedientiae et amoris Domino Iesu similis
esset, anno maximi Iubilaei MDCXXV, die V mensis Marte, cum undeseptuagesimum
aetatis atque septimum et quadragesimum vitae religiosae annum ageret, ad
aeterni gaudii mansionem pientissime transiit. Diffusa obitus notitia, postero
die tanta populi multitude in ecclesiam Immaculatae Conceptionis convenit, ut
Servi Dei corpus clam notte sequenti humaretur. Sanctitatis fama sic in dies
percrebrescebat, ut Neapoli die XX mensis Septembris eodem anno MDCXXV processus
ordinarius apertus sit. Duos post annos, id est anno MDCXXVII, die XXVI mensis
Septembris, Urbanus PP. VIII introductionem Causae indixit et Commissionem
processus apostolico instruendo constituit. Anno MDCLXXVII, die XXVI mensis
Septembris, Innocentius PP. XI induisit ut in sola sessione plenaria Sacrae
Rituum Congregationis disceptaretur utrum virtutes gradu heroico exercitae
essent necne. Haec tamen inquisitio, nescimus quanam de causa, non facta fuit.
Cumque beatificatio Servi Dei proxima et certa videretur, totum huiusmodi iter,
rationibus ab ipsa Causa alienis, ad nostrani usque aetatem intermissum fuit.
Tandem die XII mensis Februarii anno MCMLII sessio antepraeparatoria; die XIII
mensis Novembris anno MCMLVI sessio praeparatoria, et die XV mensis Decembris
anno MCMLIX sessio plenaria habita est; resque quidem optime cesserunt.
Praeterea, die XVIII mensis Decembris anno MCMLIX Summus Pontifex Ioannes XXIII
decretum promulgavit super Servi Dei virtutibus in gradu heroico; ac, postquam
de uno miraculo, quod a Deo effectum, eo deprecante, dicebatur, inquisitum est,
Sacra Congregatio pro Causis Sanctorum miraculum verum esse asseveravit, atque
die XIII mensis Ianuarii hoc anno Nos comprobationis decretum fecimus et veniam
hanc dedimus, ut, attenta aliorum signorum solida fama, ab alterius miraculi
probandi lege actores Causae eximerentur. Quibus omnibus actis dies est statutus
ad celebrandam sollemnem beatificationem tum Ieremiae de Valachia, tum Iacobi
Cusmano et Dominici a SS.mo Sacramento. Hoc igitur mane, in area ante Petrianam
Basilicam patente, hanc sumus inter sacra formulam elocuti: «Nos, vota
fratrum Nostrorum Salvatoris Pappalardo, Archiepiscopi Panormitani, Aloisii de
Larrey y Legarreta, Episcopi Flaviobrigensis, et Conradi Ursi, Archiepiscopi
Neapolitani, necnon plurium aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque
christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum
consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi
Dei Iacobus Cusmano, Dominicus a SS.mo Sacramento et Ieremias de Valachia,
Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali:
Beati Iacobi Cusmano die decima quarta Martii, Beati Dominici a SS.mo
Sacramento die septima Aprilis, Beati Ieremiae de Valachia die quinta Martii,
in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possint. In nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti». Quae vero per has Litteras statuimus firma sint in
perpetuum, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Octobris,
anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana