Ad perpetuam rei memoriam. – Instat sane vehementer Concilium Vaticanum II ut
Religiosorum Institutorum Sodales «ad suas origines remeando», primigeniis
suorum conditorum proposito, menti, atque charismati fidelitatem servent (cf. P.
C. 2). Si quis autem terrenum iter Venerabilis Viri Dominici Iturrate et Zubero
inspiciat, deprehendet sane eo tempore, quo ille vixerit, ante nempe actum
Concilium, ita fuisse eum a divino Spiritu instinctum ac motum, ut ad meram tum
Ordinis SS. Trinitatis, cuius filius fuit, tum initi sacerdotii rationem vitae
genus direxerit. Natus est autem Venerabilis Vir in pago vulgo Biteriñο, qui
est Dimensis municipi virus, in regione Vasconica dioecesis Victoriensis situs,
die undecima mensis Maii, anno MDCCCCI; est autem proxima die Baptismi aquis
ablutus, indito Dominici nomine. Suo vero tempore est simul sacra Eucharistia
refectus simul divino chrismate inunctus; illam anno MDCCCCXI primum accepit,
hoc est anno MDCCCCXIII initiatus. Horum autem Sacramentorum gratia suffultus,
item piissimorum parentum institutione formatus (vocabantur autem hi Simon et
Martha), mature pueri animus ad pietatem inclinavit; atque, ut par est, etiam οfficia omnia filiorum ac discipularum propria, summa semper religione tuitus est.
Cum autem Dominicus decimum quartum aetatis annum ageret, inter adspirantes ad
Ordinem SS. Trinitatis, qui Algortae degebant, exceptus est, in quo domicilio
tribus actis annis, ad Cantabricum coenobium, seu Sanctuarium vulgo «Bien
Aparecida» missus est; ubi prima, id est simplicia vota, die quarto decimo Decembris,
anno MDCCCCXVIII, nuncupavit. Post haec praepositi Moderatores ad singulare eius
ingenium respicientes indolemque bonam, eum mitti Romam curarunt, in coenobium
videlicet S. Caroli ad quattuor fontes, ut studia philosophiae atque sacrae
theologicae in Pontificia Universitate Gregoriana absolveret; ibique
felicissimo exitu lauream philosophiae consecutus est, die tertio mensis Iulii,
anno MDCCCCXXII. Die autem tertio et vicesimo Octobris, eodem anno, sollemnibus
votis susceptis, Deo se totum, quasi mancipium, addixit. Tandem die nono mensis
Augusti, anno Sancto MDCCCCXXV, est optato sacerdotio initiatus; atque mox
doctoris gradum ob sacrae theologiae prudentiam adeptus est, magna sane laude.
Quο confecto curricolo, studiis quodammodo fastigium imposuit. Ceterum, qui
tantopere in studiorum campo progressus erat, extremas etiam virtutis metas
tenuit, ut Processuum Canonicorum paginae produnt. Vix autem in numerum
sacerdotum adscriptus est, et petiit statim in benefici loco alacer Dei Servus
ut Missioni cuidam destinatus, ad longinquos pοpulοs mitteretur, in quam rem
suopte ingenio propendebat: optabat enim valde christianum nomen proferre,
fidem propagare, mysteriaque religionis nostrae, maxime SS. Trinitatis,
expertibus aperire. Sed heu ! evasit iucundissimum somnium illud inane, alia
prorsus disponentibus Moderatoribus eius. Qui profecto hinc infirmae
valetudinis, hinc ingenii ac pietatis eius ratione habita, sane excellentium,
magistrum philosophiae ac sacrae Theοlοgiae eum nominarunt. Neque tamen et haec
res feliciter cessit. Nam gravi morbo implicito. Dominico in Hispaniam cedendum
fuit, in coenobium scilicet vulgo Belmonte cognominatum, in Conchensi dioecesi.
Sed est ibi, brevi, malo consumptus, ac nonnullos post menses, doloribus
acerbissimis fortiter toleratis, ex hac vitae statione sereno ore discessit,
die septimo Aprilis, anno MDCCCCXXVII, vita cum morte commutata. Si vero nunc in
eius vitam breviter inspiciamus, quadruplicem profecto deprehendemus eius
sanctitatis indolem, utpοte singulari pietate illustrem erga SS. Trinitatem,
Christi Humanitatem, Eucharistiam, beatam Virginem Mariam, Christi Matrem, quam
ceu filius semper adamavit. Non ergo mirum, si ita affectus, de ultimi morbi
gravitate certior factus, in hostiae similitudinem, voluntati Dei quam
aequissime morem gesserit per haec verba: «Quam sollerter me ad religionem SS.
Trinitatis propagandam comparaveram !». Item pari ac sincero amore est Dei
Famulus Christi Humanitatem persecutus. Quare aiebat: «Oportet nos per Mariam
ire ad Christum, mediatorem nostrum, eosque admodum diligere: Redemptorem
nostrum, inquam, in sancta ipsius Humanitate, simulque Mariam, eius Matrem. Ambo
enim iter docebunt ad intimam cum beatissima Trinitate coniunctionem».
Praeterea beatus Dei Servus Christum, in Eucharistia latentem, pura fide amare
nοvit; neque hac vel illa occasione, sed semper. Nam adhuc puer in
deliciis habebat sacris interesse, atque Christi Corpore pie sancteque vesti.
Pοstquam autem religionem Ordinis SS. Trinitatis professus est, maxime vero
adepto sacerdotio, eius sane pietas atque devotio erga tantum Sacramentum valde
accrevit, ceu rivus aquis pluvialibus auctus. Quae etiam causa est, cur proprio
nomini appellationem «a Sanctissimo Sacramento» iunxerit, iuxta quam et
vixerit, insignis Eucharistiae cultor. Praecessit etiam religiosissimus Vir ob
amorem in castissimam Virginem, in quam nimirum non sensu quodam mobili et
incerto ferebatur, sed e consideratione divinae illius maternitatis et
dignitatis; eiusque dilectione tam rapiebatur, ut aliquis in Processu Canonico
testis, idemque olim eius condiscipulus, testatus fuerit: «Amabat beatissimam
Virginem ceu Matrem alteram, sic ut sermones quos de illa serebat ostendunt».
Neque praetereunda est eius inviolata propriorum officiorum fides, quorum semper
custos integerrimus fuit; adeo ut voto se obstrinxerit id semper eligendi quod
absolutissimum esset. Nemo vero mirabitur si, qui tam praeclaris virtutum
exemplis et christianae pietatis documentas effulsisset, cum domi, tum etiam in
Ordine, is sanctitatis fama adhuc vivens inclaruerit. Quae cum, vix eo mortuo,
magis in dies percrebruisset, Deusque supernis signas confimare visus esset,
Causa de Beatorum Caelitum honoribus eidem decernendis agi coepta est. Atque
post Processus episcopali potestate instructos in Curiis Victoriensi (annis
MDCCCCXXVIII-MDCCCCXXXI), Conchensi (a. MDCCCCXXXI), et per rogatorias Litteras
apud Urbis Vicariatum (annis MDCCCCXXXIIMDCCCCXXXVI), Causa apud apostolicam
Sedem, probante Pio XII, Decessore Nostro, die undetricesimo Maii, a.
MDCCCCLVIII, introducta est. Deinde rite adornati sunt Processus auctoritate
apostolica super virtutibus in specie eiusdem Famuli Dei apud Curias
Flaviobrigensem (annis MDCCCLIX-MDCCCLXI) et Conchensem (annis iisdem). Quibus
rite instructis ac recte absolutis, Ipsimet declaravimus Famulum Dei vitam
exercuisse virtutes theologales et cardinales; quod peculiari decreto factum
est die undecima mensis Octobris, anno MDCCCCLXXX. Die praeterea quarto decimo
Maii, hoc anno, in ea sanatione quam Deus intercedente Dominico a SS. Sacramento
operatus est, veram miraculi indolem cognovimus. Die denique ad beatificationem
statuto, hoc nempe, in Area S. Petri Romae, sollemniter litantes, haec verba
ediximus: «Nos, vota fratrum nostrorum Salvatoris Pappalardo, Archiepiscopi
Panormitani, Aloisii de Larrey y Legarreta, Episcopi Flaviobrigensis, et
Conradi Ursi, Archiepiscopi Neapolitani, necnon plurium aliorum Fratrum in
episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro
Causas Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut
Venerabiles Servi Dei Iacobus Cusmano, Dominicus a SS.mo Sacramento et Ieremias
de Valachia, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die
ipsorum natali: Beati Iacobi Cusmano die decima quarta martii, Beati Dominici a
SS.mο Sacramento septimo aprilis, Beati Ieremiae de Valachia die quinta martii,
in lotis et mοdis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et
Fihi et Spiritus Sancti». Quae vero per has Litteras constituimus, firma esse
et fore volumus, contrariis nihil, obstantibus.
Datum Rοmae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX Octobris, anno
sacro MDCCCCLXXXIII, Pοntificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana