Ad perpetuam rei memoriam. – «Confiteor tibi, Pater, ... quia abscondisti
haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis» (Mt 11, 25). Quae
sic exsultans Spiritu Sancto (cfr. Lc 10, 21) Iesus quondam dixit, Ecclesia suo
cum Sponso etiamnunc repetit, cum haud paucos videlicet filios filiasque
respicit «pauperes spiritu» (cfr. Mt 5, 3), quos Deus ipse consolatur (cfr.
2
Cor 7, 6) atque exaltat (cfr. Lc 1, 52) quibusque sapientiam praestat (cf.
Ps 18
[19], 8). Iis quidem adnumeranda parvulis est Maria a Iesu Crucifixo, quae «parvulum nihilum» et nuncupari se et putari et esse cupiebat, suavissimus
Terrae Sanctae flos: prima nempe eiusdem regionis prae omnibus benedictae post
prisca Ecclesiae tempora, prima item ex ritu graeco-catholico melchita, prima
dein ex Arabum gente, prima tandem sui Ordinis filia «ex terra Carmeli», quam
hodie Nos ingenti animi gaudio ad Beatarum caelitum proveximus honores. Humili
apud Abellin loco in Galilaea, intra archidioecesis graeco-Catholicae
Ptolemaidensis fines, orta die V mensis Ianuarii anno MDCCCXLVI haec Dei Famula
die XV eiusdem mensis sacro est fonte lustrata, nomine Mariae piis a parentibus
Georgio Baouardy ac Maria Chahim ob votum indito; quibus tamen anno MDCCCXLIX
tenella etiam est orbata, unde infantiam et adulescentiam Cruce ipsa signatam
pertulit. Patruum suum, a quo sub tectum erat Arius recepta, in Aegyptum
sequens partes famulae Arius Alexandrine sustinuit, deinde Hierosolymis ac
Beryti, et tandem Massiliae, quo Libani familiam erat secuta et ubi eximias
primum experta est gratias. Anno MDCCCLXVII inter moniales Ordinis Carmelitarum
Discalceatorum asceterii ipsius Palensis suscepta est, unde tirocinio necdum
peracto eam in Indiam miserunt ad monasterium Mangalorense condendum, ubi etiam
die XXI mensis Novembris anno MDCCCLXXI religiosa nuncupavit vota. Palum vero
subsequenti anno rediit atque anno MDCCCLXXV in Terram Sanctam processit ibique
monasterium in civitate Bethleem a fundamentis excitavit, in quo die XXVI
mensis Augusti anno MDCCCLXXVIII hoc de mundo sanctissime evolavit ad regnum
illud pauperibus a Deo paratum (cf. Mt 25, 34). Miris supernae naturae dοnis
praeclara, ab hominibus elata abiectaque vicissim tum etiam diaboli ipsius
vexata incursibus, excelluit usque animi aequabilitate ob fidem suam ac sancta
quadam comitate, cum demissionem animi verum haberet patientiae fontem omnisque
sanctitatis secretum. Quandoquidem sic humiliter de se sentiebat cupiebatque
secundum libri De Imitatione Christi sententiam, «nesciri et pro nihilo
reputari» (I, 2, 15), sine intermissione contendebat ut mirabilia ipsa praeter
consuetum rerum ordinem effecta a se averteret, ceteris vero omnibus subesset
iisque, utpote in quibus Christum amantissime contemplaretur, deserviret,
obscuriora dein ac duriora munera sibi veluti privilegium flagitaret
vehementerque cuperet sorores ac fratres omnes libere de se disponere. Illud
unum sibi poscebat ius ut plana tribueretur ei facultas omnes homines toto ex
corde tοtisque viribus diligendi; quοd officium ad mortem usque complevit,
quavis sui ipsius cura remota. Maxime autem laetabatur cum infirmitatibus
acerbisque animi cruciata doloribus posset se doni instar in cruce cum Christo
offerre. «Sancta et corpore et spiritu» (1 Cor 7, 34) virginitatem suam haud
secus ac forem suavissimum Sponso semper immοlabat, dum fidei catholicae
professiοnem suο etiam sanguine servabat necnon puritatis intemeratae lilium.
Ecclesiam Matrem impenso quidem studio dilexit cοmplexaque est patriarches et
episcopοs, in primis vero Summum Pοntificem, veluti angelus Dei ac personam
Domini sustinentes. Pium Papam Nonum adeo adamavit et venerata est ut mira
communione mystica cum eo, qui gaudiorum eius ac dolorum erat particeps,
coniungeretur. Ad caritatis perfectionem cum per viam paupertatis evangelicae
properaret, magna et parva patiebatur uno eodemque simplicis animi adfectu,
colens videlicet eam simplicitatem tamquam sanctitatis finem quae, ipsa
testante, «non consistit in oratione in visionibus in revelationibus vel in
arte bene dicendi aut in ciliciis et paenitentiis, sed in humilitate». Ad eius
denique Beatificationis causam quod spectat, initium sumpsit anno MCMXIX, quo
in Curia Patriarchali Hierosolymitana de ipsius vita ac fama sanctitatis agi est
coeptum. Qua porro inquisitione absoluta Processus Apostolici de virtutibus sunt
peracti annis MCMXXVII-MCMXXIX. Hisce vicissim a Nobis comprobatis anno MCMLXXXI
virtutibus, rite disceptatum ordine est de mirabili sanatione puellulae Khazneh
Jubran Abboud ex Shefamar, Galilaeae loco, quae Venerabilis Dei Famulae
adscribenda fuit deprecationi. Eadem tunc sanatione inspecta ac per Decretum
Nostrum die IX mensis Iulii anno MCMLXXXIII sancita, ediximus sollemnem
Beatificationem Mariae a Iesu Crucifixo die XIII mensis Novembris huius ipsius
anni suscipi debere irique susceptum. Quam quidem Beatificationem, inter ritum
Eucharisticum in Basilica Petriana hodie mane celebratum, perfecimus haec
proferentes verba: «Nos, vota Fratris Nostri Iacobi Iosephi Beltritti,
Patriarchae Hierosolymitani Latinorum, necnon Venerabilis Fratris Maximi Quinti
Hakim, Patriarchae Antiocheni Graecorum Melchitarum Catholicorum, plurium
aliorum Fratrum in Episcopatu ex Oriente et Occidente necnon totius Ordinis
Fratrum Discalceatorum Beatae Marine Virginis de Monte Carmelo, multorumque
Christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum
consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva
Dei Maria a Iesu Crucifixo Baouardy nomine Beatae in posterum appelletur eiusque
festum die ipsius natali vicesimo sexto mensis Augusti, in lotis et modis iure
statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti. Amen». Simul etiam imaginem ad Evangelium illustravimus Beatae quae «stirpe ritu vocatione peregrinationibus populorum Orientes partes agit eosque
quodammodo repraesentat ... qui ad fraternam illius intercessionem in miseris,
quibus versantur, luctae et sanguines condicionibus tota animi fiducia nunc
praesertim confugiunt, fore sperantes ut etiam Servae Dei precibus pax et
concordia illis terris tandem restituatur, ubi «Verbum caro factum est» (Io 1,
14), ipsemet «pax nostra» inimicitias in carne sua solvens (cf. Eph 2, 14).
Apostolicas autem has Litteras ut nunc sic posthac ratas esse volumus suamque
exserere vim, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris die XIII mensis
Novembris anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri sexto.
AIIGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana