Ad perpetuam rei memoriam. – Fuisse Mariam, Christifidelium Reginam, Dei
altissimi Matrem, tum Scripturae sanctae docent, quae naturo ex illam Christum,
Dei Filium adοrandum tradunt; tum sacra Concilia confirmant, maxime Ephesinum;
tum etiam perpetuus Ecclesiae sensus probat, nulla umquam dubitatione
labefactatus. Ceterum, hanc fidem Christi sequaces prοfitentur etiam in Symbolo
Apostοlorum, quae est vera et intemerata christianorum regula fidei. Qua re, cum
clerus populusque dioecesis Phanthietensis, in Vietnamia, qua sunt egregia erga
caelestem Virginem pietate ac religione, ad tam excelsam eius laudem
respicientes, Mariam Christi Matrem, unam sibi Patronam elegerint, idque
Venerabilis Frater Nicοlaus Huynh Van Nghi, Episcopus Phanthietensis, rite
probaverit; cumque sacer hic Praesul tum electionem tum a se factam probationem
confirmari a Nοbis petierit, ad normam «Instructionis de Calendariis
particularibus atque Officiοrum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30;
Nos, re bene considerata, admοtae postulationi concedendum esse arbitramur.
Iis
ergo probatis quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino de re
statuit, factis olim a Nobis potestatibus; esplorato, praeterea, omnia ad Iuris
normam fuisse peracta, placet Mariam semper Virginem, «Matris Dei» titulo
veneratam, Patronam apud Deum dioecesis Phanthietensis declarari et haberi, cum
iuribus et privilegiis Liturgicis iuxta rubricas cοnsequentibus. Contrariis
nihil obstantibus. Ceterum, quod egimus felix, faustum, fortunatumque sit tum
Venerabili Sedis Phanthietensis Pastori, tum eius gregi.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Nοvembris,
anno MDCCCCLXXXIII, Pοntificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana