Ad perpetuam rei memoriam. – Crotona urbem, in quam
antiquissimam Graeci coloniam deduxerint, in quaque sapientissimi homines sedem
suae doctrinae collocaverint, magna, ut iis temporibus, gloria inclaruisse apud
finitimos populos, iam id omnibus, qui vel primoribus labris historiam
attigerint satis constat; esse praeterea illam christianae aetatis monumentis
insignem, sanctissimaeque religiones nostrae patrimonium veteri sapientiae
suffecisse, itque haud mediocriter, et hoc profecto late notum est. Ceterum
cathedrale templum eius urbis, arte sane pulcherrimum, est etiam religione erga
beatissimam Virginem Mariam venerabile, utpote in quam, sub titulo vulgo ο
Capoeolonna honoratam, non modo urbes, sed et dioecesis, et continentis regiones
Christifideles filiorum more et affectu ferantur. Quam pietatem volens
Venerabilis Frater Iosephus Agostino, Archiepiscopus Sanctae Severinae et
Episcopus Crotonensis, in pectoribus copiosius alere, aperuit huic Apostolicae
Sedi se beneficii loco habiturum fuisse, si idem templum in ordinem Basilicarum
Minorum redigeretur: fore enim talem honorem, si concedatur, idoneam aptamque
occasionem ad fidem christianorum augendam, ad stimulosque virtutis animes
admovendos. Quae cum ita sint, iis probatis quae S. Congregatio pro Sacramentis
et Cultu Divino hac de re censuit, factis olim a Nobis potestatibus, placet
cathedrale templum Crotonensis dioecesis Basilicis Minoribus accenseri, cum
debitis iuribus ac privilegiis talium templorum propriis, modo ea servata sint,
quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» iubet, die VI mensis Iunii anno
MDCCCCLXVIII vulgatum. Contrariis minime obstantibus. Id autem simul a beata
Vergine ac caelorum Regina petimus, ut velit quam aequissime cum Pastorem tum
etiam gregem Crotonensem tueri.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Novembris, anno MDCCCCLXXXIII, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana