Ad perpetuam rei memoriam. – Ex quo Dei consilio
beatissimo Petro, Apostolorum Principi, in regimen totius Ecclesiae successimus,
omni profecto diligentia studemus, ut ea adducantur ad exitum proposita, quae
ad christianorum fidelium supernam prοcurandam utilitatem conducant. Libenti
igitur animo sententiam accipiendam esse censuimus Sacrae Cοngregationis pro
Gentium Evangelizatione, quae ut in Republica Democratica Populari Laosiana
propria formaretur Delegatio Apostolica proposuit, qua satius bono spirituali
animarum consuleretur; etenim per Decretum die decimo mensis Februarii editum,
anno MCMLXIV, nomini Delegationis Apostolicae tunc dictae «in Thailandia et
Paeninsula Malacensi» adiuncta fuit denominatio in «Laos», quae firma
exstitit etiam post mutatum nomen eiusdem Delegationis, et usque ad hodiernum
diem appellabatur in «Laos» et in «Malaysia» Delegatio. Quapropter Nos,
certa scientia ac matura deliberatione, omnibus perpensis et auditis iis quorum
interest, harum Litterarum Apostolicarum vi, Delegationem Apostolicam Laosianam
constituimus, eidemque omnia et singula deferimus iura, privilegia, honores et
praerogativas, quae solent huiusmodi Legationibus conferri. Decernimus
praeterea, ut conditae Delegationis Apostolicae sedes in civitate Bankokiensi
maneat nisi posthac aliter caveatur. Quae vero per praesentes Litteras
Apostolicas statuimus firma sint omnino nunc et in posterum, vimque suam
habeant, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Decembris,
anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana