Ad perpetuam rei memoriam. – Qui superiore anno pastor ipse et clerus
populusque fidelis communitatis ecclesialis Ebebiyinensis in Guinea Aequatoriali
laetati magnopere sunt ac merito gratulati quod ipsa a Nobis rite constituta
dioecesis esset, plures noluerunt praeterire annos quin eiusdem gregis vita et
opera progressus et prosperitas concrederentur alicuius Patroni Caelestis
validae tutelae precique ante omnipotentem Deum. Cum autem christifideles
eorundem locorum Beatam Mariam Virginem Christi Domini Matrem nomine «Santa
Maria de Begoña, Madre de Cristo» peculiari iam diu cultu prosequerentur,
idcirco Venerabilis Frater Ildefonsus Obama Obono Episcopus scilicet
Ebebiyinensis communibus omnium votis adsensus Matrem Dei sub memorato titulo
caelitem suae dioecesis Patronam propria auctoritate declaraverat exindeque ab
hac Apostolica rogavit Sede ut, quod sic ad normam «Instructionis de
Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis» sub numero 30 statutam peregerat, legitime confirmaretur. Nos vicissim talem
pietatem communitatis Ebebiyinensis erga Sanctissimam Iesu Matrem laetissimo
animo agnoscentes valdeque cupientes ut amor illorum fidelium ita vel magis
excitetur et corroboretur in Dei Genetricem, libenter sententiam Sacrae
Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino ratam habemus deque Apostolica
Nostra potestate Beatam Virginem Mariam de Begoña, Matrem Christi, apud Deum
Patronam dioecesis Ebebiyinensis confirmamus, traditis simul consentaneis
iuribus et liturgicis privilegiis secundum regulas nempe Instructionis quam
diximus eiusdem Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino.
Contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus. Ceterum volumus ut hae
Litterae Nostrae religiose serventur suosque effectus sive in praesens sive in
posterum tempus habeant.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis
Decembris, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana