Ad perpetuam rei memoriam. – Quandoquidem heri modo,
utraque videlicet consentiente parte, publicae initae sunt amicitiae
necessitudinisque rationes inter Rempublicam Civitatum Foederatarum Americae
Septemtrionalis et hanc Apostolicam Sedem, nihil quidem cunctamur ea apta
capere consilia quibus idem consilium primos suοs sortiatur effectus. Μaximum
enim conferentes studium ad commune religionis Catholicae civilisque ipsius
societatis bonum ubique terrarum pro viribus tuendum augendumque Nos, hand
secus ac Decessores Nostri, nihil optabilius esse arbitramur quam ut ex pristino
hοc Apostolicae Sedis more in variis pluribusque usque Nationibus Nuntiaturas
Apostolicas condendas rite curemos unde talia suscepta vincula publica facilius
firmentur certiusque prosperentur magna quidem cum partium ambarum utilitate. Huius igitur rei ipsius causa, consulta diligenter Sacra Congregatione pro
Episcopis, de plenitudine Apostolicae potestatis Nostrae hisce ipsis Litteris
Nuntiaturam Apostolicam in Republica Civitatum Fοederatarum Americae
Septemtrionalis excitamus et instituimus, cuius sedes in urbe Vasintonia recte
collocatur. Ad novam proin Nuntiaturam hanc ea omnia et si igula, ut par est,
officia ac privilegia indulta ac iura deferimus quae talium Apostolicas Sedis
Legationum sunt propria et Canonibus sacris circumscribuntur. Quae universa
ediximus hic item decernimus ut vim suam secundum Apostolicas has Litteras in
modem Brevis expeditas tam nunc quam in posterum habeant, contrariis quibusvis
rebus neutiquam obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XI mensis Ianuarii, anno Domini MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana