Ad perpetuam rei memoriam. – Cum Sanctus Thorlacus
Episcopus, qui Islandiensem Ecclesiam Christo genuit evangelico verbo
praedicando, antiquitus sit cultus et aetate quoque nostra cleri et fidelium
magna colatur ibi religione, cumque inde noia parva spiritalis utilitas sequatur
ad fidem firmandam et augendam, Venerabilis Frater Hendricus Hubertus Frehen,
Episcopus Reykiavikensis, communibus exceptis votis, Sancta Thorlaci electionem
in Patronum apud Deum Islandiae potestate sua ordinaria rite adprobavit.
Quoniam autem idem Venerabilis Frater studiose postulavit ut ea electio et
adprobatio confirmaretur ad normam a Sacra Congregatione pro Sacramentis et
Cultu Divino statutam per «Instructionem de Calendariis particularibus atque
Officiorum et Missarum propriis recognoscendis», n. 30, Nos, ex huius Sacrae
Congregationis sententia, Nostra Apostolica potestate et auctoritate libenter
preces exaudimus et Sanctum Thorlacum Episcopum principalem Patronum apud Deum
Islandicae nationis declaramus et confirmamus, omnibus iuribus et privilegiis
concessis iuxta rubricas, fore confisi ut eiusmodi honor huic Sancto tributus in
fidei incrementum cedat et in catholicae societatis illic degentis
propagationem. Contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV
mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto,
Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana